Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. in Tusculano prid. Non. Iun. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
Tuditanum istum proavum Hortensi plane non noram et filium qui
tum non potuerat esse legatus fuisse putaram. Mummium fuisse ad
Corinthum pro certo habeo. saepe enim hic
Spurius, qui nuper †est†, epistulas mihi pronuntiabat
versiculis facetis ad familiaris missas a Corintho. sed non
dubito quin fratri fuerit legatus non in decem. atque hoc etiam accepi, non
solitos maiores nostros eos legare in decem qui essent imperatorum necessarii, ut nos
ignari pulcherrimorum institutorum aut neglegentes potius M.
Lucullum et L. Murenam et ceteros coniunctissimos ad
L. Lucullum misimus. illudque
εὐλογώτατον, illum fratri in primis eius legatis
fuisse. o operam tuam multam qui et haec cures et mea expedias et sis in tuis non multo
minus diligens quam in meis!