Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.7A
Brutus heri venit in Tusculanum post horam decimam.
hodie igitur me videbit ac vellem tum tu adesses. iussi equidem
ei nuntiari te, quoad potuisses, exspectasse eius adventum venturumque si audisses
meque, ut facio, continuo te certiorem esse facturum.