Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13.9
commodum discesseras heri cum Trebatius venit, paulo post
Curtius, hic salutandi causa sed mansit invitatus. Trebatium
nobiscum habemus. hodie mane Dolabella. multus sermo
ad multum diem. nihil possum dicere ἐκτενέστερον, nihil φιλοστοργότερον.
ventum est tamen ad Quintum. multa
ἄφατα, ἀδιήγητα, sed
unum eius modi quod nisi exercitus sciret, non modo Tironi dictare sed ne
ipse quidem auderem scribere ...
sed hactenus.
εὐκαίρωσ ad me venit, cum haberem
Dolabellam, Torquatus humanissimeque Dolabella
quibus verbis secum egissem exposuit. commodum enim egeram diligentissime;
quae diligentia grata est visa Torquato.
a te exspecto si quid de Bruto.
quamquam
Nicias confectum putabat sed divortium non probari. quo etiam
magis laboro idem quod tu. si quid est enim offensionis, haec res mederi
potest. mihi
Arpinum eundum est. nam et opus est constitui a nobis illa
praediola et vereor ne exeundi potestas non sit cum Caesar venerit: de
cuius adventu eam opinionem Dolabella habet quam tu coniecturam faciebas ex
litteris Messallae. cum illuc venero intellexeroque quid negoti
sit, tum ad quos dies rediturus sim scribam ad te.