Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
10
Scr. in Cumano xiii K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
itane vero? hoc meus et tuus Brutus egit ut Lanuvi
esset, ut Trebonius itineribus deviis proficisceretur in provinciam, ut
omnia facta, scripta, dicta, promissa, cogitata Caesaris plus valerent quam
si ipse viveret? meministine me clamare illo ipso primo
Capitolino die debere senatum in
Capitolium a praetoribus vocari? di immortales, quae tum opera
effici potuerunt laetantibus omnibus bonis, etiam sat bonis, fractis latronibus!
Liberalia tu accusas. quid fieri tum potuit? iam pridem
perieramus. meministine te clamare causam perisse si funere elatus esset?
at ille etiam in foro combustus laudatusque miserabiliter servique et
egentes in tecta nostra cum facibus immissi. quae deinde? ut audeant dicere,
"tune contra Caesaris nutum?"
haec et talia ferre non possum. itaque
"γῆν πρὸ γῆσ"
cogito; tua tamen ὑπηνέμιοσ.
nausea iamne plane abiit? mihi quidem ex tuis litteris coniectanti
ita videbatur. redeo ad Tebassos, Scaevas, Fangones.
hos tu existimas confidere se illa habituros stantibus nobis? in quibus
plus virtutis putarunt quam experti sunt. pacis isti scilicet amatores et non
latrocini auctores. at ego, cum tibi de Curtilio scripsi
Sextilianoque fundo, scripsi de Censorino, de
Messalla, de Planco, de Postumo, de genere
toto. melius fuit perisse illo interfecto, quod numquam accidisset, quam haec
videre.
Octavius
Neapolim venit xiiii Kal. ibi eum Balbus mane
postridie eodemque die mecum in Cumano, illum hereditatem aditurum.
sed, ut scribis, †ῤιξόθεμιν† magnam cum Antonio.
Buthrotia mihi tua res est, ut debet, eritque curae. quod
quaeris, iamne ad centena Cluvianum, adventare videtur. scilicet
primo anno L_X_X_X_ detersimus.
Quintus pater ad me gravia de filio, maxime quod matri nunc indulgeat cui
antea bene merenti fuerit inimicus. ardentis in eum litteras ad me misit.
ille autem quid agat si scis nequedum Roma es profectus,
scribas ad me velim et hercule si quid aliud. vehementer delector tuis
litteris.