Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
14.11
nudius tertius dedi ad te epistulam longiorem; nunc ad ea quae proxime.
velim me hercule Asturae
Brutus. ἀκολασίαν istorum scribis.
an censebas aliter? equidem etiam maiora exspecto.
quom
equidem contionem lego
"de tanto viro, de clarissimo
civi,"
ferre non queo. etsi ista iam ad risum. sed
memento, sic alitur consuetudo perditarum contionum ut nostri illi non heroes sed di
futuri quidem in gloria sempiterna sint, sed non sine invidia, ne sine periculo quidem.
verum illis magna consolatio conscientia maximi et clarissimi facti, nobis
quae? qui interfecto rege liberi non sumus. sed haec fortuna viderit, quoniam
ratio non gubernat.
de
Cicerone quae scribis iucunda mihi sunt; velim sint prospera.
quod curae tibi est ut ei suppeditetur ad usum et cultum copiose per mihi
gratum est, idque ut facias te etiam atque etiam rogo.
de
Buthrotiis et tu recte cogitas et ego non dimitto istam curam.
suscipiam omnem etiam actionem quam video cotidie faciliorem. de
Cluviano, quoniam in re mea me ipsum diligentia vincis, res ad centena
perducitur. ruina rem non fecit deteriorem, haud scio an etiam fructuosiorem.
hic mecum Balbus, Hirtius, Pansa.
modo venit Octavius et quidem in proximam villam
Philippi mihi totus deditus; Lentulus Spinther hodie apud
me; cras mane vadit.