Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12
Scr. Puteoli x K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
o mi Attice, vereor ne nobis Idus
Martiae nihil dederint praeter laetitiam et odi poenam ac doloris.
quae mihi istim adferuntur! quae hic video! ὢ. scis quam diligam
Siculos et quam illam clientelam honestam iudicem. multa illis
Caesar neque me invito, etsi Latinitas erat non ferenda.
verum tamen—. ecce autem Antonius accepta
grandi pecunia fixit legem a dictatore comitiis latam qua Siculi cives
Romani; cuius rei vivo illo mentio nulla. quid?
Deiotari nostri causa non similis? dignus ille quidem omni
regno sed non per Fulviam. sescenta similia. verum
illuc me refero. tam claram tamque testatam rem tamque
iustam Buthrotiam non tenebimus aliqua ex parte? et eo quidem magis quo
iste plura? nobiscum hic perhonorifice et peramice Octavius.
quem quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non,
itaque ne nos quidem; quem nego posse esse bonum civem.
ita multi circumstant qui quidem nostris mortem minitantur.
negant haec ferri posse. quid censes cum Romam puer
venerit ubi nostri liberatores tuti esse non possunt? qui quidem semper erunt clari, conscientia vero facti sui etiam beati. sed
nos, nisi me fallit, iacebimus. itaque exire aveo
"ubi nec
Pelopidarum,"
inquit. haud amo vel hos designatos qui
etiam declamare me coegerunt, ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret.
sed hoc meae nimiae facilitatis. nam id erat quondam quasi
necesse, nunc, quoquo modo se res habet, non est item.
quam dudum nihil habeo quod ad te scribam! scribo tamen non ut
delectem his litteris sed ut eliciam tuas. tu si quid erit de ceteris, de
Bruto utique quicquid. haec conscripsi x Kal. accubans apud
Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis
exercitatum.