Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
14.13A
occupationibus est factum meis et subita tua profectione ne tecum coram de
hac re agerem. quam ob causam vereor ne absentia mea levior sit apud te.
quod si bonitas tua responderit iudicio meo quod semper habui de te,
gaudebo.
a Caesare petii ut Sex.
Clodium restitueret; impetravi. erat mihi in animo etiam tum sic
uti beneficio eius si tu concessisses. quo magis laboro ut tua voluntate id
per me facere nunc liceat. quod si duriorem te eius
miserae et adflictae fortunae praebes, non contendam ego adversus te, quamquam videor
debere tueri commentarium Caesaris. sed me hercule, si humaniter
et sapienter et amabiliter in me cogitare vis, facilem profecto te praebebis et voles
P. Clodium, in optima spe puerum repositum, existimare non te
insectatum esse, cum potueris, amicos paternos.
patere, obsecro, te pro re publica videri gessisse simultatem cum patre
eius, non contempsisse hanc familiam. honestius enim et libentius deponimus
inimicitias rei publicae nomine susceptas quam contumaciae. me deinde sine ad
hanc opinionem iam nunc dirigere puerum et tenero animo eius persuadere non esse
tradendas posteris inimicitias. quamquam tuam fortunam, Cicero,
ab omni periculo abesse certum habeo, tamen arbitror malle te quietam senectutem et
honorificam potius agere quam sollicitam. postremo meo iure te hoc beneficium
rogo; nihil enim non tua causa feci. quod si non impetro, per me
Clodio daturus non sum, ut intellegas quanti apud me auctoritas tua sit
atque eo te placabiliorem praebeas.