Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
17
Scr. in Pompeiano iv Non. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
in
Pompeianum veni v Nonas
Maias, cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in
Cumano conlocavissem. ibi
mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio
liberto pr. Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute
scribebas, ut omne consilium in fortuna positum videretur. itaque his de
rebus ex tempore et coram.
de
Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conveniam!
multum profecto proficiam. sed non arbitrantur eum a
Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit.
quod idem L. Caesari videbatur quem pridie
Neapoli adfectum graviter videram. quam ob rem ista nobis ad
Kal. Iunias tractanda et perficienda sunt. sed hactenus.
Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit quae sunt ei redditae
cum venissemus in Pompeianum. quarum tamen erat caput
Aquiliam novercam non esse laturum. sed hoc tolerabile
fortasse, illud vero, se a Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua
sperare ab Antonio—o perditum hominem! sed
μελήσει.
ad
Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam
epistulas scripsi. earum exempla tibi misi, non ut deliberarem reddendaene
essent. plane enim iudico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem
existimaturus sis.
Ciceroni meo, mi Attice, suppeditabis quantum videbitur meque
hoc tibi onus imponere patiere. quae adhuc fecisti mihi sunt gratissima.
librum meum illum ἀνέκδοτον nondum, ut
volui, perpolivi; ista vero quae tu contexi vis aliud quoddam separatum volumen
exspectant. ego autem, credas mihi velim, minore periculo existimo contra
illas nefarias partis vivo tyranno dici potuisse quam mortuo. ille enim
nescio quo pacto ferebat me quidem mirabiliter; nunc quacumque nos commovimus, ad
Caesaris non modo acta verum etiam cogitata revocamur. de
Montano, quoniam Flamma venit, videbis. puto rem
meliore loco esse debere.