Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
14.6
pridie
Idus
Fundis accepi tuas litteras cenans. primum igitur melius esse,
deinde meliora te nuntiare. odiosa illa enim fuerant, legiones venire.
nam de Octavio susque deque. exspecto quid de
Mario; quem quidem ego sublatum rebar a Caesare.
Antonio conloquium cum heroibus nostris pro re nata non incommodum.
sed tamen adhuc me nihil delectat praeter Idus
Martias. nam quoniam Fundis sum cum
Ligure nostro, discrucior Sextili fundum a verberone
Curtilio possideri.
quod cum dico, de toto genere dico. quid enim miserius quam ea nos
tueri propter quae illum oderamus? etiamne consules et tribunos pl. in biennium quos
ille voluit? nullo modo reperio quem ad modum possim πολιτεύεσθαι. nihil enim tam σόλοικον quam tyrannoctonos in caelo esse, tyranni facta defendi.
sed vides consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus, vides
languorem bonorum. exsultant laetitia in municipiis. dici enim non
potest quanto opere gaudeant, ut ad me concurrant, ut audire cupiant mea verba de re p.
nec ulla interea decreta. sic enim πεπολιτεύμεθα ut victos metueremus.
haec ad te scripsi apposita secunda mensa;
plura et πολιτικώτερα postea, et tu quid agas quidque
agatur.