Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
7
Scr. in Formiano xvii K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
postridie
Idus
Paulum
Caietae vidi. is mihi de Mario et de re publica
quaedam sane pessima. a te scilicet nihil; nemo enim meorum. sed
Brutum nostrum audio visum sub Lanuvio. ubi tandem est
futurus? nam cum reliqua tum de hoc scire aveo omnia. ego e
Formiano exiens xvii Kal. ut inde altero die in Puteolanum
scripsi haec.
a Cicerone mihi litterae sane πεπινωμέναι et bene longae. cetera autem vel fingi
possunt, πίνοσ litterarum significat doctiorem.
nunc magno opere a te peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut videas ne
quid ei desit. id cum ad officium nostrum pertinet tum ad existimationem et
dignitatem; quod idem intellexi tibi videri. omnino si ego, ut volo, mense
Quintili in Graeciam, sunt omnia faciliora; sed cum sint ea
tempora ut certi nihil esse possit quid honestum mihi sit, quid liceat, quid expediat,
quaeso, da operam ut illum quam honestissime copiosissimeque tueamur.
haec et cetera quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogita bis
ad meque aut quod ad rem pertineat aut, si nihil erit, quod in buccam venerit scribes.