Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15.1
o factum male de Alexione!
incredibile est quanta me molestia adfecerit, nec me hercule ex ea parte
maxime quod plerique mecum,
"ad quem igitur te medicum
conferes?"
quid mihi iam medico? aut si opus est, tanta inopia est?
amorem erga me, humanitatem suavitatemque desidero. etiam illud.
quid est quod non pertimescendum sit cum hominem temperantem, summum
medicum tantus improviso morbus oppresserit? sed ad haec omnia una consolatio
est quod ea condicione nati sumus ut nihil quod homini accidere possit recusare
debeamus.
de
Antonio iam antea tibi scripsi non esse eum a me conventum.
venit enim Misenum cum ego essem in Pompeiano.
inde ante profectus est quam ego eum venisse cognovi. sed casu,
cum legerem tuas litteras, Hirtius erat apud me in Puteolano.
ei legi et egi. primum quod † attinet, nihil mihi
concedebat, deinde ad summam arbitrum me statuebat non modo huius rei sed totius
consulatus sui. cum
Antonio autem sic agemus ut perspiciat, si in eo negotio nobis satis
fecerit, totum me futurum suum. Dolabellam spero domi esse.
redeamus ad nostros. de quibus tu bonam spem te significas habere
propter edictorum humanitatem. ego autem perspexi, cum a me xvii Kal. de
Puteolano
Neapolim
Pansae conveniendi causa proficisceretur Hirtius, omnem eius
sensum. seduxi enim et ad pacem sum cohortatus. non poterat
scilicet negare se velle pacem, sed non minus se nostrorum arma timere quam
Antoni, et tamen utrosque non sine causa praesidium habere, se autem
utraque arma metuere. quid quaeris? οὐδὲν
de
Quinto filio tibi adsentior. patri quidem certe gratissimae
bellae tuae litterae fuerunt. Caerelliae vero facile satis feci; nec valde
laborare mihi visa est, et si illa, ego certe non laborarem. istam vero quam
tibi molestam scribis esse auditam a te esse omnino demiror. nam quod eam
conlaudavi apud amicos audientibus tribus filiis eius et filia tua, †τὸ ἐκ τούτου quid est hoc?†
"quid est aútem cur ego pérsonatus
ámbulem?"
Parumne foeda persona est ipsius senectutis? quod
Brutus rogat ut ante Kalendas, ad me quoque scripsit et
fortasse faciam. sed plane quid velit nescio. quid enim illi
adferre consili possum, cum ipse egeam consilio et cum ille suae immortalitati melius
quam nostro otio consuluerit? de regina rumor exstinguitur. de
Flamma, obsecro te, si quid potes.