Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15.11
Antium veni a. d. vi Idus. Bruto iucundus noster
adventus. deinde multis audientibus, Servilia, Tertulla,
Porcia, quaerere quid placeret. aderat etiam
Favonius. ego quod eram meditatus in via suadere ut uteretur
Asiatica curatione frumenti; nihil esse iam reliqui quod ageremus nisi ut
salvus esset; in eo etiam ipsi rei publicae esse praesidium. quam orationem
cum ingressus essem, Cassius intervenit. ego eadem illa
repetivi. hoc loco fortibus sane oculis Cassius
(Martem spirare diceres) se in Siciliam non iturum.
"egone ut beneficium accepissem contumeliam?"
"quid ergo agis?"
inquam. at ille in
Achaiam se iturum.
"quid tu"
inquam
"Brute?"
"Romam,"
inquit
"si tibi videtur."
"mihi vero minime; tuto enim non eris."
"quid? si possem esse, placeretne?"
"atque ut omnino neque nunc neque ex praetura in provinciam ires; sed
auctor non sum ut te urbi committas."
dicebam ea quae tibi profecto in mentem veniunt cur non esset tuto futurus.
multo inde sermone querebantur atque id quidem Cassius maxime,
amissas occasiones Decimumque graviter accusabant. ego negabam
oportere praeterita, adsentiebar tamen.
quomque ingressus essem dicere quid oportuisset, nec vero quicquam novi sed
ea quae cotidie omnes, nec tamen illum locum attingerem, quemquam praeterea oportuisse
tangi, sed senatum vocari, populum ardentem studio vehementius incitari, totam suscipi
rem publicam, exclamat tua familiaris,
"hoc vero neminem umquam
audivi!"
ego repressi. sed et Cassius mihi videbatur iturus
(etenim Servilia pollicebatur se curaturam ut illa frumenti curatio de
senatus consulto tolleretur), et noster cito deiectus est de illo inani sermone
†velle esse† dixerat. constituit igitur ut ludi absente
se fierent suo nomine. proficisci autem mihi in Asiam videbatur
ab Antio velle.
ne multa, nihil
me in illo a itinere praeter conscientiam meam delectavit. non enim fuit
committendum ut ille ex Italia prius quam a me conventus esset discederet.
hoc dempto munere amoris atque offici sequebatur, ut mecum ipse,
"ἡ δεῦρ' ὁδόσ σοι τί δύναται νῦν, θεοπρόπε;"
prorsus dissolutum offendi navigium vel potius dissipatum. nihil
consilio, nihil ratione, nihil ordine. itaque etsi ne antea quidem dubitavi,
tamen nunc eo minus evolare hinc idque quam primum,
"ubi nec
Pelopidarum facta neque famam audiam."
et heus tu! ne forte sis nescius, Dolabella me sibi legavit a.
d. iii Nonas. id mihi heri vesperi nuntiatum est.
votiva ne tibi quidem placebat; etenim erat absurdum, quae si stetisset res
publica vovissem, ea me eversa illa vota dissolvere. et habent, opinor,
liberae legationes definitum tempus lege Iulia nec facile addi potest.
aveo genus legationis ut, cum velis, introire exire liceat; quod nunc
mihi additum est. bella est autem huius iuris quinquenni licentia.
quamquam
quid de quinquennio cogitem? contrahi mihi negotium
videtur. sed
βλάσφημα mittamus.