Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
15.13
viii Kal. duas a te accepi epistulas. respondebo igitur priori prius. adsentior tibi ut nec duces simus nec agmen cogamus, faveamus tamen. orationem tibi misi. eius custodiendae et proferendae arbitrium tuum. sed quando illum diem cum tu edendam putes?
indutias quas scribis non intellego fieri posse. melior est ἀναντιφωνησία qua me usurum arbitror. quod scribis legiones duas Brundisium venisse, vos omnia prius. scribes igitur quicquid audieris.
Varronis διάλογον exspecto. iam probo Ἡρακλείδειον, praesertim cum tu tanto opere delectere; sed quale velis velim scire. quod ad te antea atque adeo prius scripsi (sic enim mavis), ad scribendum †tibi vere dicere† fecisti me alacriorem. ad tuum enim iudicium quod mihi erat notum addidisti Peducaei auctoritatem magnam quidem apud me et in primis gravem. enitar igitur ne desideres aut industriam meam aut diligentiam. Vettienum, ut scribis, et Faberium foveo. Clodium nihil arbitror malitiose; quamquam—sed quod egerit. de libertate retinenda, qua certe nihil est dulcius, tibi adsentior. itane Gallo Caninio? o hominem nequam! quid enim dicam aliud? cautum Marcellum! me sic, sed non tamen cautissimum.
longiori epistulae superiorique respondi. nunc breviori propiorique quid respondeam nisi eam fuisse dulcissimam? res Hispanienses valde bonae, modo Balbilium incolumem videam, subsidium nostrae senectutis. de Anniano item, quod me valde observat Visellia. sed haec quidem
humana. de Bruto te nihil scire dicis, sed Servilia venisse M. Scaptium †eumque non qua pompa† ad se tamen clam venturum sciturumque me omnia; quae ego statim. interea narrat eadem Bassi servum venisse qui nuntiaret legiones Alexandrinas in armis esse, Bassum arcessi, Cassium exspectari. quid quaeris? videtur res publica ius suum reciperatura. sed ne quid ante. nosti horum exercitationem in latrocinio et amentiam.
Dolabella vir optimus, etsi, cum scribebam secunda mensa apposita, venisse eum ad Baias audiebam, tamen ad me ex Formiano scripsit, quas litteras cum e balineo exissem accepi, sese de attributione omnia summa fecisse. Vettienum accusat (tricatur scilicet ut monetalis), sed ait totum negotium Sestium nostrum suscepisse, optimum quidem illum virum nostrique amantissimum. quaero autem quid tandem Sestius in hac re facere possit quod non quivis nostrum. sed si quid praeter spem erit, facies ut sciam; sin est, ut arbitror, negotium perditum, scribes tamen neque ista res commovebit.