Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15.22
gratulor nobis Quintum filium exisse. molestus non
erit. Pansam bene loqui credo. semper enim coniunctum esse cum
Hirtio scio; amicissimum Bruto et Cassio puto,
si expediet (sed quando illos videbit?), inimicum Antonio, quando aut cur?
quousque ludemur? ego autem scripsi Sextum
adventare, non quo iam adesset sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet.
certe si pergit, bellum paratum est. hic autem noster
Cytherius nisi victorem neminem victurum. quid ad haec
Pansa? utrobi erit, si bellum erit? quod videtur fore. sed et
haec et alia coram hodie quidem, ut scribis, aut cras.