Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15.25
de meo itinere variae sententiae; multi enim ad me. sed tu
incumbe, quaeso, in eam curam. magna res est. an probas, si ad
Kal. Ian. cogitamus? meus animus est aequus, sic tamen ut si nihil
offensionis sit. †et tu etiam scire quo die Olympia
cum mysteria scilicet. ut tu scires†, casus consilium nostri itineris
iudicabit. dubitemus igitur. est enim hiberna navigatio odiosa,
eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. Brutum, ut scribis, visum iri a me
puto. ego hinc volo pr. Kal.