Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
26
Scr. in Arpinati vi Non. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
de
Quinti negotio video a te omnia facta.
ille tamen dolet dubitans utrum morem gerat Leptae an fidem
infirmet filio. inaudivi
L. Pisonem velle exire legatum ψευδεγγράφῳ
senatus consulto. velim scire quid sit. tabellarius ille
quem tibi dixeram me ad Brutum esse missurum in Anagninum ad
me venit ea nocte quae proxima ante Kal. fuit litterasque ad me attulit; in quibus unum
alienum summa sua prudentia, idem illud, ut spectem ludos suos. rescripsi
scilicet primum me iam profectum, ut non integrum sit; deinde
ἀτοπώτατον esse me qui Romam omnino
post haec arma non accesserim neque id tam periculi mei causa fecerim quam dignitatis
subito ad ludos venire. tali enim tempore ludos facere illi honestum est cui
necesse est, spectare mihi ut non est necesse sic ne honestum. quidem est.
equidem illos celebrari et esse quam gratissimos mirabiliter cupio idque
ita futurum esse confido et tecum ago ut iam ab ipsa commissione ad me quem ad modum
accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies singulos persequare.
sed de ludis hactenus.
reliqua pars epistulae est illa quidem in utramque partem, sed tamen non
nullos interdum iacit igniculos virilis. quod quale tibi videretur ut posses
interpretari, misi ad te exemplum epistulae; quamquam mihi tabellarius noster dixerat
tibi quoque se attulisse litteras a Bruto easque ad te e
Tusculano esse delatas.
ego itinera sic composueram ut Nonis
Quintilibus
Puteolis essem; valde enim festino, ita tamen ut quantum homo possit quam
cautissime navigem.
M. Aelium cura liberabis; me paucos pedes in extremo fundo et eos
quidem subterraneos servitutis putasse aliquid habituros. id
me iam iam nolle neque mihi aquam esse tanti. sed ut mihi dicebas, quam
lenissime, potius ut cura liberetur quam ut me suscensere aliquid suspicetur.
item de illo Tulliano capite libere cum Cascellio
loquere. parva res est, sed tu bene attendisti. nimis callide
agebatur. ego autem si mihi imposuisset aliquid, quod paene fecit nisi tua
malitia adfuisset, animo iniquo tulissem. itaque, ut ut erit, rem impediri
malo. octavam partem †tuli luminarum medium ad strane memineris
cui Caerellia† videris mancipio dare ad eam summam quae sub
praecone fuit maxima. id opinor esse C_C_C_L_X_X_X_.
novi si quid erit atque etiam si quid prospicies quod futurum putes, scribas
ad me quam saepissime velim, Varroni, quem ad modum tibi mandavi, memineris
excusare tarditatem litterarum mearum. mundus iste cum M.
Ennio quid egerit de testamento (curiosus sum enim)
facias me velim certiorem. ex
Arpinati
vi Non.