Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15.27
gaudeo id te mihi suadere quod ego mea sponte pridie feceram. nam
cum ad te VI Nonas darem, eidem tabellario dedi etiam ad
Sestium scriptas πάνυ φιλοστόργωσ.
ille autem, quod Puteolos persequitur, humane, quod queritur,
iniuste. non enim ego tam illum exspectare dum de Cosano rediret
debui quam ille aut non ire ante quam me vidisset aut citius reverti. sciebat
enim me celeriter velle proficisci seseque ad me in Tusculanum
scripserat esse venturum.
te, ut a me discesseris, lacrimasse moleste ferebam. quod si me
praesente fecisses, consilium totius itineris fortasse mutassem. sed illud
praeclare quod te consolata est spes brevi tempore congrediendi; quae quidem exspectatio
me maxime sustentat. meae tibi litterae non deerunt. de
Bruto scribam ad te omnia. librum tibi celeriter mittam
"de gloria."
excudam aliquid Ἡρακλείδειον quod lateat
in thesauris tuis. de
Planco memini.
Attica iure queritur. quod me de Bacchi, de
statuarum coronis certiorem fecisti, valde gratum; nec quicquam posthac non modo tantum
sed ne tantulum quidem praeterieris. et de Herode et
Mettio meminero et de omnibus quae te velle suspicabor modo. o turpem
sororis tuae filium! cum haec scriberem, adventabat αὐτῇ βουλύσει cenantibus nobis.