Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
28
Scr. in Arpinati v Non. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
ego, ut ad te pridie scripseram, Nonis constitueram venire in
Puteolanum. ibi igitur cotidie tuas litteras exspectabo et
maxime de ludis; de quibus etiam ad Brutum tibi scribendum est.
cuius epistulae quam interpretari ipse vix poteram exemplum pridie tibi
miseram. Atticae meae velim me ita excuses ut omnem culpam in te transferas
et ei tamen confirmes me immutatum amorem meum mecum abstulisse.