Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15.29
Bruti ad te epistulam misi. di
boni, quanta ἀμηχανία! cognosces cum
legeris. de celebratione ludorum Bruti tibi adsentior.
ad
M. Aelium nullus tu quidem domum sed sicubi inciderit.
de
Tulliano semisse M. Axianum adhibebis, ut scribis.
quod cum Cosano egisti, optime. quod non solum mea
verum etiam tua re me expedis, gratum. legationem
probari meam gaudeo. quod promittis di faxint! quid enim mihi meis
iucundius? sed istam quam tu excipis metuo. Brutum cum
convenero, perscribam omnia. de
Planco et Decimo sane velim. Sextum scutum
abicere nolebam. de Mundo, si quid scies.
rescripsi ad omnia tua; nunc nostra accipe. Quintus filius usque
Puteolos (mirus civis, ut tu Favonium
†Asinium† dicas) et quidem duas ob causas,
†et ut mecum et ut σπείσασθαι
vult† cum Bruto
et
Cassio. sed tu quid ais? scio enim te familiarem esse
Othonum. ait hic sibi Iuliam ferre; constitutum
enim esse discidium. quaesivit ex me pater qualis esset fama. dixi
nihil sane me audisse (nesciebam enim cur quaereret) nisi de ore et patre.
"sed quorsus?"
inquam. at ille filium velle.
tum ego, etsi ἐβδελυττόμην, tamen negavi
probabilia esse vera. σκοπὸσ (hoc est enim) huic nostro
nihil praebere, illa autem οὐ παρὰ τοῦτο.
ego tamen suspicor hunc, ut solet, alucinari. sed velim
quaeras (facile autem potes) et me certiorem.
obsecro te, quid est hoc? signata iam epistula
Formiani qui apud me cenabant Plancum se aiebant hunc
Buthrotium pridie quam hoc scribebam, id est III Non.,
vidisse demissum, sine phaleris; servulos autem dicere eum et agripetas eiectos a
Buthrotiis. macte! sed, amabo te, perscribe mihi
totum negotium.