Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15.4
ix K. H. x fere a Q. Fufio venit tabellarius.
nescio quid ab eo litterularum, uti me sibi restituerem; sane insulse, ut
solet, nisi forte, quae non ames omnia videntur insulse fieri. scripsi ita ut
te probaturum existimo. mihi duas a te epistulas reddidit, unam xi, alteram
x. ad recentiorem prius †et leniorem† laudo; si vero
etiam Carfulenus,
"ἄνω."
Antoni consilia narras turbulenta. atque utinam potius per
populum agat quam per senatum! quod quidem ita credo. sed mihi totum eius
consilium ad bellum spectare videtur, si quidem D. Bruto provincia
eripitur. quoquo modo ego de illius nervis existimo, non videtur fieri posse
sine bello. sed non cupio, quoniam cavetur Buthrotiis.
rides? †aps condoleo† non mea potius adsiduitate,
diligentia, gratia perfici.
quod scribis te nescire quid nostris faciendum sit, iam pridem me illa
ἀπορία sollicitat. itaque stulta iam
Iduum
Martiarum est consolatio. animis enim usi sumus virilibus,
consiliis, mihi crede, puerilibus. excisa enim est arbor, non evulsa.
itaque quam fruticetur vides. redeamus igitur, quoniam saepe
usurpas, ad Tusculanas disputationes. Saufeium de te celemus;
ego numquam indicabo. quod te a Bruto scribis, ut certior fieret
quo die in Tusculanum essem venturus, ut ad te ante scripsi, vi Kal., et
quidem ibi te quam primum per videre velim. puto enim nobis
Lanuvium eundum et quidem non sine multo sermone. sed
μελήσει.
redeo ad superiorem. ex qua praetereo illa prima de
Buthrotiis; quae
"mihi sunt inclusa medullis,"
sit modo, ut
scribis, locus agendi. de oratione Bruti prorsus contendis quom
iterum tam multis verbis agis. egone ut eam causam quam is scripsit? ego
scribam non rogatus ab eo? nulla
παρεγχείρησισ fieri potest contumeliosior.
"at"
inquis
"Ἡρακλείδειον aliquod."
non recuso id quidem, sed et componendum argumentum est et scribendi
exspectandum tempus maturius. licet enim de me ut libet existimes (velim
quidem quam optime), si haec ita manant ut videntur (feres quod dicam), me
Idus
Martiae non delectant. ille enim numquam revertisset, nos timor
confirmare eius acta non coegisset, aut, ut in Saufei eam relinquamque
Tusculanas disputationes ad quas tu etiam Vestorium
hortaris, ita gratiosi eramus apud illum (quem di mortuum perduint!) ut nostrae aetati,
quoniam interfecto domino liberi non sumus, non fuerit dominus ille fugiendus.
rubeo, mihi crede, sed iam scripseram; delere nolui.
de
Menedemo vellem verum fuisset, de regina velim verum sit.
cetera coram, et maxime quid nostris faciendum sit, quid etiam nobis, si
Antonius militibus obsessurus est senatum. hanc epistulam si
illius tabellario dedissem, veritus sum ne solveret. itaque misi dedita.
erat enim rescribendum tuis.