Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15.5
a Bruto tabellarius rediit; attulit et ab eo et Cassio.
consilium meum magno opere exquirunt, Brutus quidem utrum de
duobus. o rem miseram! plane non habeo quid scribam. itaque silentio puto me
usurum, nisi quid aliud tibi videtur; sin tibi quid venit in mentem, scribe, quaeso.
Cassius vero vehementer orat ac petit ut Hirtium quam
optimum faciam. sanum putas? † ὁ θησαυρὸς ἄνθρακεσ. epistulam tibi misi.
ut tu de provincia Bruti et
Cassi per senatus consultum, ita scribit et Balbus et
Oppius
. Hirtius quidem se afuturum (etenim iam in Tusculano
est) mihique ut absim vehementer auctor est, et ille quidem periculi causa quod sibi
etiam fuisse dicit, ego autem, etiam ut nullum periculum sit, tantum abest ut
Antoni suspicionem fugere nunc curem ne videar eius secundis rebus non
delectari, ut mihi causa ea sit cur Romam venire nolim ne illum videam.
Varro autem noster ad me epistulam misit sibi a nescio quo missam (nomen
enim delerat); in qua scriptum erat veteranos eos qui reiciantur (nam partem esse
dimissam) improbissime loqui, ut magno periculo Romae sint futuri qui ab
eorum partibus dissentire videantur. quis porro noster itus, reditus, vultus,
incessus inter istos? quod si, ut scribis, L. Antonius
in D. Brutum, reliqui in nostros, ego quid faciam aut quo me pacto
geram? mihi vero deliberatum est, ut nunc quidem est, abesse ex ea urbe in
qua non modo florui cum summa verum etiam servivi cum aliqua dignitate; nec tam statui
ex Italia exire, de quo tecum deliberabo, quam istuc non venire.