Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
6
Scr. in Tusculano vi K. Iun. vesperi a. 710
(44).
CICERO ATTICO salutem
cum ad me Brutus noster scripsisset et Cassius, ut
Hirtium, qui adhuc bonus fuisset (sciebam, neque eum confidebam fore mea
auctoritate meliorem; Antonio est enim fortasse iratior, causae vero
amicissimus), tamen ad eum scripsi eique dignitatem Bruti et
Cassi commendavi. ille quid mihi rescripsisset scire te volui,
si forte idem tu quod ego existimares, istos etiam nunc vereri ne forte ipsi
nostri plus animi habeant quam habent
""
HIRTIVS CICERONI suo salutem
Rurene iam redierim quaeris. an
ego, cum omnes caleant, ignaviter aliquid faciam? etiam ex urbe sum
profectus, utilius enim statui abesse. has tibi litteras exiens in
Tusculanum scripsi. noli autem me tam strenuum putare
ut ad Nonas recurram. nihil enim iam video opus esse
nostra cura, quoniam praesidia sunt in tot annos provisa. Brutus et
Cassius utinam quam facile a te de me impetrare possunt ita per
te exorentur ne quod calidius ineant consilium! cedentis enim haec
ais scripsisse—quo aut qua re?
""
retine, obsecro te, Cicero, illos et noli sinere haec
omnia perire, quae funditus medius fidius rapinis, incendiis, caedibus
pervertuntur. tantum si quid timent caveant, nihil praeterea
moliantur. non
medius fidius acerrimis consiliis plus quam etiam
inertissimis, dum modo diligentibus, consequentur. haec enim quae
fluunt per se diuturna non sunt; in contentione praesentis ad nocendum habent
viris. quid speres de illis in Tusculanum ad me
scribe.
habes
Hirti epistulam. cui rescripsi nil illos calidius cogitare idque
confirmavi. hoc qualecumque esset te scire volui.
obsignata iam Balbus ad me Serviliam
redisse, confirmare non discessuros. nunc exspecto a te litteras.