Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
16
1
Scr. it, Puteolano vni Id. Qtii.nt a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
Nonis
Quintilibus veni in Puteolanum. postridie iens ad
Brutum in Nesidem haec scripsi. sed eo die quo
veneram cenanti Eros tuas litteras. itane?
"Nonis
Iuliis?"
di hercule istis! sed stomachari totum diem licet.
quicquamne turpius quam Bruto
"Iuliis?"
redeo ad meum igitur
"ἔτ' ἐῶμεν;"
nihil vidi.
sed quid est, quaeso, quod agripetas Buthroti concisos audio?
quid autem Plancus tam cursim (ita enim inaudiebam) diem et
noctem? sane cupio scire quid sit.
meam profectionem laudari gaudeo. videndum est ut mansio laudetur.
Dymaeos agro pulsos mare infestum habere nil mirum. ἐν ὁμοπλοίᾳ
Bruti videtur aliquid praesidi esse, sed, opinor, minuta navigia.
sed iam sciam et ad te cras.
de
Ventidio
πανικὸν puto. de
Sexto pro certo habebatur †ad arma†. quod
si verum est, sine bello civili video serviendum. quid ergo? ad Kal. Ian. in Pansa spes? λῆροσ πολὺσ in vino et in somno istorum.
dec_c_x_ optime. Ciceronis rationes explicentur.
Ovius enim recens. is multa quae vellem, in iis ne hoc quidem
malum †in mandatis si habunde† HS L_X_X_I_I_
satis esse, adfatim prorsus, sed Xenonem perexigue et γλίσχρωσ praebere id est minutatim. quod plus permutasti quam
ad fructum insularum, id ille annus habeat in quem itineris sumptus accessit.
hinc ex Kal. Apr. ad HS L_x_x_x_
accommodetur. nunc enim insulae tantum. videndum enim est quid,
cum Romae erit. non enim puto socrum illam ferendam.
Pindaro de Cumano negaram.
nunc cuius rei causa tabellarium miserim accipe. Quintus filius
mihi pollicetur se Catonem. egit autem et pater et filius ut
tibi sponderem sed ita ut tum crederes cum ipse cognosses. huic ego litteras
ipsius arbitratu dabo. eae te ne moverint. has scripsi in eam
partem ne me motum putares. di faxint ut faciat ea quae promittit!
commune enim gaudium. sed ego—nihil dico amplius.
is hinc vii Idus. ait enim attributionem in
Idus, se autem urgeri acriter. tu ex meis litteris quo modo
respondeas moderabere. plura, cum et Brutum videro et
Erotem remittam. Atticae meae excusationem accipio eamque
amo plurimum; cui et Piliae salutem.