Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
16.10
vii Id. veni ad me in Sinuessanum. eodem die vulgo loquebantur
Antonium mansurum esse Casilini. itaque mutavi
consilium; statueram enim recta Appia
Romam. facile me ille esset adsecutus. aiunt enim eum
Caesariana uti celeritate. verti igitur me a
Menturnis
Arpinum versus. constitueram ut v Idus aut
Aquini manerem aut in Arcano.
nunc, mi Attice, tota mente incumbe in hanc curam; magna
enim res est. tria sunt autem, maneamne Arpini an propius
accedam an veniam Romam. quod censueris faciam. sed
quam primum. avide exspecto tuas litteras. vi Idus mane e
Sinuessano.