Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
ego me, ut scripseram, in Pompeianum non abdidi primo tempestatibus quibus nil taetrius; deinde ab Octaviano cotidie litterae ut negotium susciperem, Capuam venirem, iterum rem publicam servarem, Romam utique statim. "αἴδεσθεν μὲν ἀνήνασθαι," is tamen egit sane strenue et agit. Romam veniet cum manu magna, sed est plane puer. putat senatum statim. quis veniet? si venerit, quis incertis rebus offendet Antonium? Kal. Ianuar. erit fortasse praesidio aut quidem ante depugnabitur. puero municipia mire favent. iter enim faciens in Samnium venit Cales, mansit Teani. mirifica ἀπάντησισ et cohortatio. hoc tu putares? ob hoc ego citius Romam quam constitueram. simul et constituero scribam.
etsi nondum stipulationes legeram (nec enim Eros venerat), tamen rem pridie Idus velim conficias. epistulas Catinam, Tauromenium, Syracusas commodius mittere potero si Valerius interpres ad me nomina gratiosorum scripserit. alii enim sunt alias, nostrique familiares fere demortui. publice tamen scripsi, si uti vellet eis Valerius; aut mihi nomina mitteret.
de Lepidianis feriis Balbus ad me usque ad iii Kal. exspectabo tuas litteras meque de Torquati negotiolo sciturum puto. Quinti litteras ad te misi ut scires quam valde eum amaret quem dolet a te minus amari. Atticae, quoniam, quod optimum in pueris est, hilarula est, meis verbis suavium des volo.