Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
16.15
noli putare pigritia me facere quod non mea manu scribam, sed me hercule
pigritia. nihil enim habeo aliud quod dicam. et tamen in tuis
quoque epistulis Alexim videor agnoscere. sed ad rem venio.
ego si me non improbissime Dolabella tractasset,
dubitassem fortasse utrum remissior essem an summo iure contenderem. nunc
vero etiam gaudeo mihi causam oblatam in qua et ipse sentiat et reliqui omnes me ab illo
abalienatum, idque prae me feram †et quidem me causa facere et rei publicae
cui† illum oderim, quod, cum eam me auctore defendere coepisset, non modo
deseruerit emptus pecunia sed etiam, quantum in ipso fuerit, everterit.
2
quod autem quaeris quo modo agi placeat, cum
dies venerit, primum velim eius modi sit ut non alienum sit me Romae esse;
de quo ut de ceteris faciam ut tu censueris. de summa autem agi prorsus
vehementer et severe volo. etsi sponsores appellare videtur habere quandam
δυσωπίαν, tamen hoc quale sit consideres velim.
possumus enim, ut sponsores appellemus, procuratorem introducere; neque
enim illi litem contestabuntur. quo facto non sum nescius sponsores liberari.
sed et illi turpe arbitror eo nomine quod satis dato debeat procuratores
eius non dissolvere, et nostrae gravitatis ius nostrum sine summa illius ignominia
persequi. de hoc quid placeat rescribas velim; nec dubito quin hoc totum
lenius administraturus sis. redeo ad rem publicam. multa me
hercule a te saepe in πολιτικῷ genere prudenter sed
his litteris nihil prudentius:
"quamquam enim †postea† in praesentia belle iste
puer retundit Antonium, tamen exitum exspectare debemus."
at quae contio! nam est missa mihi. iurat ita sibi parentis
honores consequi liceat et simul dextram intendit ad statuam. μηδὲ σωθείην ὑπό γε τοιούτου! sed, ut scribis, certissimum
esse video discrimen Cascae nostri tribunatum, de quo quidem ipso dixi
Oppio, cum me hortaretur ut adulescentem totamque causam manumque
veteranorum complecterer, me nullo modo facere posse, ni mihi
exploratum esset eum non modo non inimicum tyrannoctonis verum etiam amicum fore.
cum ille diceret ita futurum,
"quid igitur
festinamus?"
inquam.
"illi enim mea opera ante Kal. Ian. nihil
opus est, nos autem eius voluntatem ante Idus Decembr. perspiciemus in
Casca."
valde mihi adsensus est. quam ob rem haec quidem hactenus.
quod reliquum est, cotidie tabellarios habebis et, ut ego arbitror, etiam
quod scribas habebis cotidie. Leptae litterarum exemplum tibi misi ex quo
mihi videtur Στρατύλλαξ ille deiectus de gradu.
sed tu, cum legeris, existimabis.
obsignata iam epistula litteras a te et a
Sexto accepi. nihil iucundius litteris Sexti,
nihil amabilius. nam tuae breves, priores erant litterae uberrimae.
tu quidem et prudenter et amice suades ut in his locis potissimum sim,
quoad audiamus haec quae commota sunt quorsus evadant.
sed me, mi Attice, non sane hoc
quidem tempore movet res publica, non quo aut sit mihi quicquam carius aut esse debeat
sed desperatis etiam Hippocrates vetat adhibere medicinam. qua
re ista valeant; me res familiaris movet. rem dico? immo vero existimatio.
cum enim tanta reliqua sint mihi, ne Terentiae quidem adhuc
quod solvam expeditum est. Terentiam dico? scis nos pridem iam
constituisse Montani nomine HS x_x_v_ dissolvere.
pudentissime hoc Cicero petierat ut fide sua.
liberalissime, ut tibi quoque placuerat, promiseram Erotique
dixeram ut sepositum haberet. non †modo† sed
iniquissimo faenore versuram facere Aurelius coactus est. nam de
Terentiae nomine Tiro ad me scripsit te dicere nummos a
Dolabella fore. male eum credo intellexisse, si quisquam male
intellegit, potius nihil intellexisse. tu enim ad me scripsisti
Coccei responsum et isdem paene verbis Eros.
6
veniendum est igitur vel in ipsam flammam.
turpius est enim privatim cadere quam publice. itaque ceteris de
rebus quas ad me suavissime scripsisti perturbato animo non potui, ut consueram,
rescribere. †consenti in hac cura, ubi sum†, ut me expediam;
quibus autem rebus venit quidem mihi in mentem sed certi constituere nihil possum prius
quam te videro. qui minus autem ego istic recte esse possim quam est
Marcellus? sed non id agitur neque id maxime curo; quid curem
vides. adsum igitur.