Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
16.16D
patrem tuum plurimi feci meque ille mirifice et coluit et amavit; nec me
hercule umquam mihi dubium fuit quin a te diligerer; ego quidem id facere non destiti.
quam ob rem peto a te in maiorem modum ut civitatem Buthrotiam
subleves decretumque consulum quod ii secundum Buthrotios fecerunt, cum et
lege et senatus consulto statuendi potestatem haberent, des operam ut
Plancus noster quam primum confirmet et comprobet. hoc te
vehementer, mi Cupienni, etiam atque etiam rogo.