Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. post ep. 16B.
CICERO PLANCO PRAET. DES. S.
ignosce mihi quod, cum antea accuratissime de Buthrotiis ad te
scripserim, eadem de re saepius scribam. non me hercule, mi
Plance, facio quo parum confidam aut liberalitati tuae aut nostrae
amicitiae sed, cum tanta res agatur Attici nostri, nunc vero etiam
existimatio, ut id quod probavit Caesar nobis testibus et obsignatoribus
qui et decretis et responsis Caesaris interfueramus videatur obtinere
potuisse, praesertim cum tota potestas eius rei tua sit, ut ea quae consules decreverunt
secundum Caesaris decreta et responsa non dicam comprobes sed studiose
libenterque comprobes.
id mihi sic erit gratum ut nulla res gratior esse possit. etsi iam
sperabam, cum has litteras accepisses, fore ut ea quae superioribus litteris a te
petissemus impetrata essent, tamen non faciam finem rogandi quoad nobis nuntiatum erit
te id fecisse quod magna cum spe exspectamus. deinde enim confido fore
ut alio genere litterarum utamur tibique pro tuo summo beneficio gratias agamus.
quod si acciderit, velim sic existimes, non tibi tam Atticum
cuius permagna res agitur quam me qui non minus laboro quam ille obligatum fore.