Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
16.16F
non dubito quin mirere atque etiam stomachere quod tecum de eadem re agam
saepius. hominis familiarissimi et mihi omnibus rebus coniunctissimi permagna
res agitur, Attici. cognovi ego tua studia in amicos, etiam in
te amicorum. multum potes nos apud Plancum iuvare.
novi humanitatem tuam; scio quam sis amicis iucundus. nemo nos in
hac causa plus iuvare potest quam tu. et res ita est firma ut debet esse,
quam consules de consili sententia decreverunt cum et lege et senatus consulto
cognoscerent. tamen omnia posita putamus in Planci tui
liberalitate; quem quidem arbitramur cum offici sui et rei publicae causa decretum
consulum comprobaturum tum libenter nostra causa esse facturum. adiuvabis
igitur, mi Capito. quod ut facias te vehementer etiam atque
etiam rogo.