Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
16.4
ita ut heri tibi narravi vel fortasse hodie (Quintus enim altero
die se aiebat), in Nesida viii Idus. ibi
Brutus. quam ille doluit de Nonis Ivliis!
mirifice est conturbatus. itaque sese scripturum aiebat ut venationem eam
quae postridie ludos Apollinaris futura est proscriberent in
III Idvs Qvintilis. Libo intervenit. is
Philonem
Pompei libertum et Hilarum suum libertum venisse a
Sexto cum litteris ad consules sive quo alio nomine sunt.
earum exemplum nobis legit, si quid videretur. pauca
παρὰ λέξιν, ceteroqui et satis graviter et non
contumaciter. tantum addi placuit, quod erat coss. solum, ut esset Praett., TRIBB. PL., SENATVI, ne illi non proferrent eas quae ad
ipsos missae essent.
Sextum autem nuntiant cum una solum legione fuisse Karthagine
eique eo ipso die quo oppidum Baream cepisset nuntiatum esse de
Caesare, capto oppido miram laetitiam commutationemque animorum
concursumque undique; sed illum ad sex legiones quas in ulteriore reliquisset
revertisse. ad ipsum autem Libonem scripsit nihil esse nisi ad
larem suum liceret. summa postulatorum ut omnes exercitus dimittantur qui
ubique sint. haec fere de Sexto.
de
Buthrotiis undique quaerens nihil reperiebam. alii concisos
agripetas, alii Plancum acceptis nummis relictis illis aufugisse.
itaque non video sciturum me quid eius sit ni statim aliquid litterarum.
iter illud Brundisium de quo dubitabam sublatum videtur.
legiones enim adventare dicuntur. haec autem navigatio habet
quasdam suspiciones periculi. itaque constituebam uti ὁμοπλοίᾳ. paratiorem enim offendi Brutum quam
audiebam. nam et ipse et
Domitius bona plane habet dicrota suntque navigia praeterea luculenta
Sesti, Buciliani, ceterorum. nam
Cassi classem quae plane bella est non numero ultra fretum.
illud est mihi submolestum quod parum Brutus properare
videtur. primum confectorum ludorum nuntios exspectat; deinde, quantum
intellego, tarde est navigaturus consistens in locis pluribus. tamen arbitror
esse commodius tarde navigare quam omnino non navigare; et si, cum processerimus,
exploratiora videbuntur, etesiis utemur.