Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2
1
Scr. Romae m. Iun. a. 694 (60).
CICERO ATTICO salutem
Kal. Iuniis eunti mihi Antium et gladiatores M.
Metelli cupide relinquenti venit obviam tuus puer. is mihi
litteras abs te et commentarium consulatus mei Graece scriptum reddidit.
in quo laetatus sum me aliquanto ante de isdem rebus Graece
item scriptum librum L. Cossinio ad te perferendum dedisse; nam si
ego tuum ante legissem, furatum me abs te esse diceres. quamquam tua illa
(legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc
ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant
videbantur. meus autem liber totum Isocrati myrothecium atque
omnis eius discipulorum arculas ac non nihil etiam Aristotelia pigmenta
consumpsit. quem tu Corcyrae, ut mihi aliis litteris significas,
strictim attigisti, post autem, ut arbitror, a Cossinio accepisti.
quem tibi ego non essem ausus mittere nisi eum lente ac fastidiose
probavissem.
quamquam ad me rescripsit iam Rhodo
Posidonius se, nostrum illud ὑπόμνημα
cum legeret, quod ego ad eum ut ornatius de isdem rebus scriberet
miseram, non modo non excitatum esse ad scribendum sed etiam plane deterritum.
quid quaeris? conturbavi Graecam nationem. ita
vulgo qui instabant ut darem sibi quod ornarent iam exhibere mihi molestiam
destiterunt. tu, si tibi placuerit liber, curabis ut et Athenis
sit et in ceteris oppidis Graeciae; videtur enim posse aliquid nostris
rebus lucis adferre.
oratiunculas autem et quas postulas et pluris etiam mittam, quoniam quidem ea
quae nos scribimus adulescentulorum studiis excitati te etiam delectant. fuit
enim mihi commodum, quod in eis orationibus quae Philippicae nominantur
enituerat civis ille tuus Demosthenes, et quod se ab hoc refractariolo
iudiciali dicendi genere abiunxerat ut σεμνότερόσ τισ
et πολιτικώτεροσ videretur, curare ut meae quoque
essent orationes quae consulares nominarentur. quarum una est in senatu Kal.
Ianuariis, altera ad populum de lege agraria, tertia de
Othone, quarta pro Rabirio, quinta de proscriptorum filiis,
sexta cum provinciam in contione deposui, septima quom Catilinam emisi,
octava quam habui ad populum postridie quam Catilina profugit, nona in
contione quo die Allobroges indicarunt, decima in senatu Nonis
Decembribus. sunt praeterea duae breves, quasi ἀποσπασμάτια legis agrariae. hoc totum σῶμα curabo ut habeas; et quoniam te cum scripta tum res meae
delectant, isdem ex libris perspicies et quae gesserim et quae dixerim; aut ne
poposcisses; ego enim tibi me non offerebam.
quod quaeris quid sit quo te arcessam, ac simul impeditum te negotiis esse
significas neque recusas quin, non modo si opus sit sed etiam si velim, accurras, nihil
sane est necesse, verum tamen videbare mihi tempora peregrinationis commodius posse
discribere. nimis abes diu, praesertim cum sis in propinquis locis, neque nos
te fruimur et tu nobis cares. ac nunc quidem otium est, sed, si paulo plus
furor Pulchelli progredi posset, valde ego te istim excitarem.
verum praeclare Metellus impedit et impediet. quid
quaeris? est consul φιλόπατρισ et, ut semper iudicavi,
natura bonus.
ille autem non simulat sed plane tribunus pl. fieri cupit. qua
de re quom in senatu ageretur, fregi hominem et inconstantiam
eius reprehendi qui Romae tribunatum pl. peteret cum in
Sicilia hereditatem se petere dictitasset, neque magno opere dixi esse
nobis laborandum, quod nihilo magis ei liciturum esset plebeio rem publicam perdere quam
similibus eius me consule patriciis esset licitum. iam cum se ille septimo
die venisse a freto neque sibi obviam quemquam prodire potuisse et noctu se introisse
dixisset in eoque se in contione iactasset, nihil ei novi dixi accidisse.
"ex
Sicilia septimo die Romam; ante tribus horis
Roma
Interamnam. noctu introisti; idem ante. non est itum obviam;
ne tum quidem quom iri maxime debuit."
quid quaeris? hominem petulantem modestum reddo non solum perpetua gravitate
orationis sed etiam hoc genere dictorum. itaque iam familiariter cum ipso
cavillor ac iocor; quin etiam cum candidatum deduceremus, quaerit ex me num consuessem
Siculis locum gladiatoribus dare. negavi.
"at
ego"
inquit
"novus patronus instituam; sed soror, quae tantum habeat
consularis loci, unum mihi solum pedem dat"
"noli,"
inquam
"de uno pede sororis queri; licet etiam
alterum tollas."
non consulare inquies dictum. fateor; sed ego illam odi male
consularem.
"ea est enim seditiosa, ea cum viro bellum gerit"
neque solum cum
Metello sed etiam cum Fabio, quod eos †esse in hoc
esse† moleste fert.
quod de agraria lege quaeris, sane iam videtur refrixisse. quod me
quodam modo molli bracchio de Pompei familiaritate obiurgas, nolim ita
existimes, me mei praesidi causa cum illo coniunctum esse, sed ita res erat instituta
ut, si inter nos esset aliqua forte dissensio, maximas in re publica discordias versari
esset necesse. quod a me ita praecautum atque provisum est non ut ego de
optima illa mea ratione decederem sed ut ille esset melior et aliquid de populari
levitate deponeret. quem de meis rebus, in quas eum multi incitarant, multo
scito gloriosius quam de suis praedicare; sibi enim bene gestae, mihi conservatae rei
publicae dat testimonium. hoc facere illum mihi quam prosit nescio; rei
publicae certe prodest. quid? si etiam Caesarem cuius nunc venti
valde sunt secundi reddo meliorem, num tantum obsum rei publicae?
quin etiam si mihi nemo invideret, si omnes, ut erat aequum, faverent, tamen
non minus esset probanda medicina quae sanaret vitiosas partis rei publicae quam quae
exsecaret. nunc vero, quom equitatus ille quem ego in clivo
Capitolino te signifero ac principe conlocaram senatum deseruerit, nostri
autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui
ad manum accedant, alia autem neglegant, nonne tibi satis prodesse videor si perficio ut
nolint obesse qui possunt?
nam
Catonem nostrum non tu amas plus quam ego; sed tamen ille optimo animo
utens et summa fide nocet interdum rei publicae; dicit enim tamquam in
Platonis
πολιτείᾳ, non tamquam in Romuli faece
sententiam. quid verius quam in iudicium venire qui ob rem iudicandam
pecuniam acceperit? censuit hoc
Cato, adsensit senatus; equites curiae bellum, non mihi; nam ego dissensi.
quid impudentius publicanis renuntiantibus? fuit tamen retinendi ordinis
causa facienda iactura. restitit et pervicit Cato.
itaque nunc consule in carcere incluso, saepe item seditione commota,
aspiravit nemo eorum quorum ego concursu itemque ii consules qui post me fuerunt rem
publicam defendere solebant.
"quid ergo? istos"
inquies
"mercede conductos habebimus?"
quid faciemus, si aliter non possumus? an libertinis atque etiam servis
serviamus? sed, ut tu ais, ἅλισ σπουδῆσ.
Favonius meam tribum tulit honestius quam suam, Luccei
perdidit. accusavit
Nasicam inhoneste ac modeste tamen; dixit ita ut Rhodi
videretur molis potius quam Moloni operam dedisse. mihi quod
defendissem leviter suscensuit. nunc tamen petit iterum rei publicae causa.
Lucceius quid agat scribam ad te cum Caesarem videro, qui
aderit biduo.
quod
Sicyonii te laedunt, Catoni et eius aemulatori attribuis
Servilio. quid? ea plaga nonne ad multos bonos viros pertinet?
sed si ita placuit, laudemus, deinde in dissensionibus soli relinquamur?
Amalthea mea te exspectat et indiget tui. Tusculanum et
Pompeianum valde me delectant, nisi quod me, illum ipsum vindicem aeris
alieni, aere non Corinthio sed hoc circumforaneo obruerunt. in
Gallia speramus esse otium. Prognostica mea cum oratiunculis
prope diem exspecta et tamen quid cogites de adventu tuo scribe ad nos. nam
mihi Pomponia nuntiari iussit te mense Quintili
Romae fore. id a tuis litteris quas ad me de censu tuo miseras
discrepabat.
Paetus, ut antea ad te scripsi, omnis libros quos frater suus reliquisset
mihi donavit. hoc illius munus in tua diligentia positum est. si
me amas, cura ut conserventur et ad me perferantur; hoc mihi nihil potest esse gratius.
et cum Graecos tum vero diligenter Latinos ut
conserves velim. tuum esse hoc munusculum putabo. ad
Octavium dedi litteras; cum ipso nihil eram locutus; neque enim ista tua
negotia provincialia esse putabam neque te in tocullionibus habebam. sed
scripsi, ut debui, diligenter.