Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.11
narro tibi, plane relegatus mihi videor postea quam in Formiano
sum. dies enim nullus erat, Anti cum essem, quo die non melius
scirem Romae quid ageretur quam ii qui erant Romae.
etenim litterae tuae non solum quid Romae sed etiam quid in re
publica, neque solum quid fieret verum etiam quid futurum esset indicabant.
nunc nisi si quid ex praetereunte viatore exceptum est, scire nihil
possumus. qua re quamquam iam te ipsum exspecto, tamen isti puero quem ad me
statim iussi recurrere da ponderosam aliquam epistulam plenam omnium non modo actorum
sed etiam opinionum tuarum, ac diem quo Roma sis exiturus cura ut sciam.
nos in Formiano esse volumus usque ad prid. Nonas
Maias. eo si ante eam diem non veneris, Romae te
fortasse videbo; nam Arpinum quid ego te invitem?
""
haec igitur. cura ut valeas.
τρηχεῖ', ἀλλ' ἀγαθὴ κουροτρόφος, οὔτ' ἄρ' ἔγωγε
ἧσ γαίησ δύναμαι γλυκερώτερον ἄλλο ἰδέσθαι.