Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12
Scr. a Tribus Tabernis xiii K. Mai. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem
negent illi Publium plebeium factum esse? hoc vero
regnum est et ferri nullo pacto potest. emittat ad me Publius
qui obsignent; iurabo Gnaeum nostrum, conlegam Balbi,
Anti mihi narrasse se in auspicio fuisse.
o suavis epistulas tuas uno tempore mihi datas duas!
quibus
εὐαγγέλια quae reddam nescio; deberi quidem plane
fateor. sed vide συγκύρημα.
emerseram commodum ex Antiati in Appiam ad
Tris Tabernas ipsis Cerialibus, cum in me incurrit
Roma veniens Curio meus. ibidem ilico puer abs te
cum epistulis. ille ex me, nihilne audissem novi. ego negare.
"
Publius
"
inquit
"tribunatum pl. petit."
"quid ais?"
"et inimicissimus quidem Caesaris, et ut omnia"
inquit
"ista rescindat."
"quid
Caesar?"
inquam
"negat se quicquam de illius
adoptione tulisse."
deinde suum, Memmi, Metelli
Nepotis exprompsit odium. complexus iuvenem dimisi properans ad
epistulas. ubi sunt qui aiunt ζώσησ φωνῆσ? quanto
magis vidi ex tuis litteris quam ex illius sermone quid ageretur, de ruminatione
cotidiana, de cogitatione Publi, de lituis βοώπιδοσ, de signifero Athenione, de litteris missis ad
Gnaeum, de Theophanis
Memmique sermone; quantam porro mihi exspectationem dedisti convivi istius
ἀσελγοῦσ! sum in curiositate ὀξύπεινοσ, sed tamen facile patior te id ad me συμπόσιον non scribere; praesentem audire malo.
quod me ut scribam aliquid hortaris, crescit mihi quidem materies, ut dicis,
sed tota res etiam nunc fluctuat, κατ᾽ ὀπώρην τρύξ.
quae si desederit, magis erunt liquata quae scribam. quae si
statim a me ferre non potueris, primus habebis tamen et aliquamdiu solus.
Dicaearchum recte amas; luculentus homo est et civis haud paulo melior quam
isti nostri ἀδικαίαρχοι. litteras scripsi
hora decima Cerialibus statim ut tuas legeram, sed eas eram daturus, ut
putaram, postridie ei qui mihi primus obviam venisset. Terentia delectata
est tuis litteris; impertit tibi multam salutem, καὶ Κικέρων ὁ.