Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
21
Scr. Romae post viii K. Sext., ante xv K. Nov. a.
695 (59).
CICERO ATTICO salutem
de re publica quid ego tibi subtiliter? tota periit atque hoc est
miserior quam reliquisti, quod tum videbatur eius modi dominatio civitatem oppressisse
quae iucunda esset multitudini, bonis autem ita molesta ut tamen sine pernicie, nunc
repente tanto in odio est omnibus ut quorsus eruptura sit horreamus. nam
iracundiam atque intemperantiam illorum sumus experti qui Catoni irati
omnia perdiderunt, sed ita lenibus uti videbantur venenis ut posse videremur sine dolore
interire; nunc vero sibilis vulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae
vereor ne exarserint.
equidem sperabam, ut saepe etiam loqui tecum solebam, sic orbem rei publicae
esse conversum ut vix sonitum audire, vix impressam orbitam videre possemus; et fuisset
ita, si homines transitum tempestatis exspectare potuissent. sed cum
diu occulte suspirassent, postea iam gemere, ad extremum vero loqui omnes et clamare
coeperunt.
itaque ille noster amicus insolens infamiae, semper in laude versatus,
circumfluens gloria, deformatus corpore, fractus animo, quo se conferat nescit;
progressum praecipitem, inconstantem reditum videt; bonos inimicos habet, improbos ipsos
non amicos. ac vide mollitiem animi. non tenui lacrimas cum illum
a. d. viii Kal. Sextilis vidi de edictis Bibuli contionantem.
qui antea solitus esset iactare se magnificentissime illo in loco summo cum
amore populi, cunctis faventibus, ut ille tum humilis, ut demissus erat, ut ipse etiam
sibi, non iis solum qui aderant, displicebat!
o spectaculum uni Crasso iucundum,
ceteris non item! nam quia deciderat ex astris, lapsus potius quam progressus
videbatur, et, ut Apelles si Venerem, aut
Protogenes si Ialysum illum suum caeno oblitum videret,
magnum, credo, acciperet dolorem, sic ego hunc omnibus a me pictum et politum artis
coloribus subito deformatum non sine magno dolore vidi. quamquam nemo putabat
propter Clodianum negotium me illi amicum esse debere, tamen tantus fuit
amor ut exhauriri nulla posset iniuria. itaque
Archilochia in illum edicta Bibuli populo ita sunt iucunda ut
eum locum ubi proponuntur prae multitudine eorum qui legunt transire nequeamus, ipsi ita
acerba ut tabescat dolore, mihi me hercule molesta, quod et eum quem semper dilexi nimis
excruciant et timeo tam vehemens vir tamque acer in ferro et tam insuetus contumeliae ne
omni animi impetu dolori et iracundiae pareat.
Bibuli qui sit exitus futurus nescio. ut nunc res se habet, admirabili
gloria est. qui cum comitia in mensem Octobrem distulisset, quod
solet ea res populi voluntatem offendere, putarat Caesar oratione sua
posse impelli contionem ut iret ad Bibulum; multa cum seditiosissime
diceret, vocem exprimere non potuit. quid quaeris? sentiunt se nullam ullius
partis voluntatem tenere. eo magis vis nobis est timenda.
Clodius inimicus est nobis. Pompeius confirmat eum nihil esse
facturum contra me. mihi periculosum est credere, ad resistendum me paro.
studia spero me summa habiturum omnium ordinum. te cum ego
desidero, tum vero res ad tempus illud vocat. plurimum consili, animi,
praesidi denique mihi, si te ad tempus videro, accesserit. Varro mihi satis
facit. Pompeius loquitur divinitus. spero nos aut cum summa
gloria aut certe sine molestia discessuros. tu quid agas, quem ad modum te
oblectes, quid cum Sicyoniis egeris ut sciam cura.