Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.22
quam vellem Romae mansisses! mansisses profecto si haec fore putassemus. nam
Pulchellum nostrum facillime teneremus aut certe quid esset facturus scire
possemus. nunc se res sic habet. volitat, furit; nihil habet
certi, multis denuntiat; quod fors obtulerit id acturus videtur; cum videt quo sit in
odio status hic rerum, in eos qui haec egerunt impetum facturus videtur; cum autem
rursus opes eorum et exercitus recordatur, convertit se in bonos, nobis autem ipsis tum
vim tum iudicium minatur.
cum hoc Pompeius egit et, ut ad me ipse referebat (alium enim
habeo neminem testem), vehementer egit, cum diceret in summa se perfidiae et
sceleris infamia fore, si mihi periculum crearetur ab eo quem ipse armasset cum plebeium
fieri passus esset; fidem recepisse sibi et ipsum et Appium de me; hanc si
ille non servaret, ita laturum ut omnes intellegerent nihil sibi antiquius amicitia
nostra fuisse. haec et in eam sententiam cum multa dixisset, aiebat illum
primo sane diu multa contra, ad extremum autem manus dedisse et adfirmasse nihil se
contra eius voluntatem esse facturum. sed postea tamen ille non destitit de
nobis asperrime loqui. quod si non faceret tamen ei nihil crederemus atque
omnia, sicut facimus, pararemus.
nunc ita nos gerimus ut in dies singulos et studia in nos hominum et opes
nostrae augeantur; rem publicam nulla ex parte attingimus, in causis atque in illa opera
nostra forensi summa industria versamur; quod egregie non modo iis qui utuntur opera,
sed etiam in vulgus gratum esse sentimus. domus celebratur, occurritur,
renovatur memoria consulatus, studia significantur; in eam spem adducimur ut nobis ea
contentio quae impendet interdum non fugienda videatur.
nunc mihi et consiliis opus est tuis et amore et fide. qua re
advola. expedita mihi erunt omnia si te habebo. multa per
Varronem nostrum agi possunt quae te urgente erunt firmiora, multa ab
ipso Publio elici, multa cognosci quae tibi occulta esse non poterunt,
multa etiam—sed absurdum est singula explicare cum ego requiram te ad omnia.
unum illud tibi persuadeas velim, omnia
mihi fore explicata si te videro; sed totum est in eo si ante quam ille ineat
magistratum. puto
Pompeium
Crasso urgente, si tu aderis qui per βοῶπιν ex ipso intellegere possis qua fide ab illis agatur, nos aut sine
molestia aut certe sine errore futuros. precibus nostris et cohortatione non
indiges; quid mea voluntas, quid tempus, quid rei magnitudo postulet intellegis.