Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
23
Scr. Romae ante xv K. Nov. a. 695 (59): fort. medio m.
Sext.
CICERO ATTICO salutem
numquam ante arbitror te epistulam meam legisse nisi mea manu scriptam.
ex eo colligere poteris quanta occupatione distinear. nam cum
vacui temporis nihil haberem, et cum recreandae voculae causa necesse esset mihi
ambulare, haec dictavi ambulans.
primum igitur illud te scire volo, Sampsiceramum nostrum amicum
vehementer sui status paenitere restituique in eum locum cupere ex quo decidit,
doloremque suum impertire nobis et medicinam interdum aperte quaerere, quam ego possum
invenire nullam; deinde omnis illius partis auctores ac socios nullo adversario
consenescere, consensionem universorum nec voluntatis nec sermonis maiorem umquam
fuisse.
nos autem (nam id te scire cupere
certo scio) publicis consiliis nullis intersumus totosque nos ad forensem operam
laboremque contulimus. ex quo, quod facile intellegi possit, in multa
commemoratione earum rerum quas gessimus desiderioque versamur. sed
βοῶπιδοσ nostrae consanguineus non mediocris terrores
iacit atque denuntiat et Sampsiceramo negat, ceteris prae se fert et
ostentat. quam ob rem si me amas tantum quantum profecto amas, si dormis
expergiscere, si stas ingredere, si ingrederis curre, si curris advola.
credibile non est quantum ego in consiliis et
prudentia tua, quodque maximum est, quantum in amore et fide ponam. magnitudo
rei longam orationem fortasse desiderat, coniunctio vero nostrorum animorum brevitate
contenta est. permagni nostra interest te, si comitiis non potueris, at
declarato illo esse Romae. cura ut valeas.