Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.24
quas Numestio litteras dedi, sic te iis evocabam ut nihil acrius neque
incitatius fieri posset. ad illam celeritatem adde etiam si quid potes.
ac ne sis perturbatus (novi enim te et non ignoro quam sit amor omnis
sollicitus atque anxius)—sed res est, ut spero, non tam exitu molesta quam
aditu.
Vettius ille, ille noster index, Caesari, ut perspicimus,
pollicitus est sese curaturum ut in aliquam suspicionem facinoris Curio
filius adduceretur. itaque insinuavit in familiaritatem adulescentis et cum
eo ut res indicat, saepe congressus rem in eum locum deduxit ut diceret sibi certum esse
cum suis servis in Pompeium impetum facere eumque occidere. hoc
Curio ad patrem detulit, ille ad Pompeium. res
delata ad senatum est. introductus
Vettius primo negabat se umquam cum Curione constitisse, neque
id sane diu; nam statim fidem publicam postulavit. reclamatum est.
tum exposuit manum fuisse iuventutis duce Curione, in qua
Paulus initio fuisset et Q. Caepio hic
Brutus et Lentulus, flaminis filius, conscio patre; postea
C. Septimium scribam Bibuli pugionem sibi a
Bibulo attulisse. quod totum inrisum est, Vettio
pugionem defuisse nisi ei consul dedisset, eoque magis id eiectum est quod a. d.
iii Idus Maias
Bibulus
Pompeium fecerat certiorem ut caveret insidias; in quo ei
Pompeius gratias egerat.
introductus
Curio filius dixit ad ea quae Vettius dixerat, maximeque in eo
tum quidem Vettius est reprehensus quod dixerat adulescentium consilium ut
in foro cum gladiatoribus Gabini
Pompeium adorirentur; in eo principem Paulum fuisse, quem
constabat eo tempore in Macedonia fuisse. fit senatus consultum
ut Vettius, quod confessus esset se cum telo fuisse, in vincula
coniceretur; qui emisisset, eum contra rem publicam esse facturum. res erat
in ea opinione ut putarent id esse actum ut Vettius in foro cum pugione et
item servi eius comprehenderentur cum telis, deinde ille se diceret indicaturum.
idque ita factum esset nisi Curiones rem ante ad
Pompeium detulissent. tum senatus consultum in contione
recitatum est. postero autem die Caesar, is qui olim praetor cum
esset Q. Catulum ex inferiore loco iusserat dicere,
Vettium in rostra produxit eumque in eo loco constituit quo
Bibulo consuli adspirare non liceret. hic ille omnia quae
voluit de re publica dixit, ut qui illuc factus institutusque venisset.
primum
Caepionem de oratione sua sustulit, quem in senatu acerrime nominarat, ut
appareret noctem et nocturnam deprecationem intercessisse. deinde quos in
senatu ne tenuissima quidem suspicione attigerat, eos nominavit, L.
Lucullum, a quo solitum esse ad se mitti C. Fannium,
illum qui in P. Clodium subscripserat, L.
Domitium, cuius domum constitutam fuisse unde eruptio fieret. me
non nominavit sed dixit consularem disertum vicinum consulis sibi dixisse
Ahalam
Servilium aliquem aut Brutum opus esse reperiri.
addidit ad extremum, cum iam dimissa contione revocatus a
Vatinio fuisset, se audisse a Curione his de rebus consciunt
esse Pisonem generum meum et M. Laterensem.
nunc reus erat apud Crassum Divitem
Vettius de vi et, cum esset damnatus, erat indicium postulaturus.
quod si impetrasset, iudicia fore videbantur. ea nos, utpote qui
nihil contemnere soleremus, non contemnabamus sed non
pertimescebamus. hominum quidem summa erga nos studia significabantur; sed
prorsus vitae taedet; ita sunt omnia omnium miseriarum plenissima. modo
caedem timueramus †que oratio fortissimi senis, Q.
Considi, discusserat ea inquam cotidie timere potueramus†,
subito exorta est. quid quaeris? nihil me infortunatius,
nihil fortunatius est Catulo cum splendore vitae tum
†hoc† tempore. nos tamen in his miseriis erecto animo
et minime perturbato sumus honestissimeque et dignitatem nostram magna cura tuemur.
Pompeius de Clodio iubet nos esse sine cura et summam in nos
benevolentiam omni oratione significat. te habere consiliorum auctorem,
sollicitudinum socium, omni in cogitatione coniunctum cupio. qua re ut
Numestio mandavi tecum ut ageret, item atque eo, si potest, acrius te rogo ut plane ad
nos advoles. respiraro si te videro.