Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
25
Scr. Romae ante K. a. 695 (59): fort. m.
Oct.
CICERO ATTICO salutem
cum aliquem apud te laudaro tuorum familiarium, volam illum scire ex te me id
fecisse, ut nuper me scis scripsisse ad te de Varronis erga me officio, te
ad me rescripsisse eam rem summae tibi voluptati esse. sed ego mallem ad
illum scripsisses mihi illum satis facere, non quo faceret sed ut faceret; mirabiliter
enim moratus est sicut nosti, ἑλικτὰ καὶ. sed nos tenemus praeceptum illud τὰσ τῶν κρατούντων. at hercule alter
tuus familiaris Hortalus quam plena manu, quam ingenue, quam ornate nostras
laudes in astra sustulit, cum de Flacci praetura et de illo tempore
Allobrogum diceret! sic habeto nec amantius nec
honorificentius nec copiosius potuisse dici. ei te hoc scribere a me tibi
esse missum sane volo.
sed quid tu scribas? quem iam ego venire atque adesse arbitror; ita enim egi
tecum superioribus litteris. valde te exspecto, valde desidero neque ego
magis quam ipsa res et tempus poscit.
his de
negotiis quid scribam ad te nisi idem quod saepe? re publica nihil desperatius, iis
quorum opera nihil maiore odio. nos, ut opinio et spes et coniectura nostra
fert, firmissima benevolentia hominum muniti sumus. qua re advola; aut
expedies nos omni molestia aut eris particeps. ideo sum brevior quod, ut
spero, coram brevi tempore conferre quae volumus licebit. cura ut valeas.