Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8
Scr. Anti medio m. Apr. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem
epistulam cum a te avide exspectarem ad vesperum, ut soleo, ecce tibi nuntius
pueros venisse Roma! voco, quaero ecquid litterarum.
negant.
"quid ais?"
inquam
"nihilne a
Pomponio?"
perterriti voce et vultu confessi sunt se accepisse sed excidisse in via.
quid quaeris? permoleste tuli; nulla enim abs te per hos dies epistula
inanis aliqua re utili et suavi venerat. nunc si quid in ea epistula quam
ante diem xvi Kal. Maias dedisti fuit historia dignum, scribe
quam primum, ne ignoremus; sin nihil praeter iocationem, redde id ipsum.
et scito Curionem adulescentem venisse ad
me salutatum. valde eius sermo de Publio cum tuis litteris
congruebat; ipse vero mirandum in modum
"reges odisse superbos."
peraeque narrabat incensam esse iuventutem neque ferre haec posse.
bene habemus nos, si in his spes est; opinor, aliud agamus. ego
me do historiae; quamquam licet me Saufeium putes esse. nihil me
est inertius.
sed cognosce itinera nostra, ut statuas ubi
nos visurus sis. in
Formianum volumus venire Parilibus; inde, quoniam putas praetermittendum
nobis esse hoc tempore cratera illum delicatum, Kal. Maiis de
Formiano proficiscemur, ut Anti simus a. d. v
Nonas
Maias. ludi enim Anti futuri sunt a iiii ad pr.
Nonas
Maias. eos
Tullia spectare vult. inde cogito in Tusculanum,
deinde Arpinum, Romam ad Kal. Iunias.
te aut in Formiano aut Anti aut in
Tusculano cura ut videamus. epistulam superiorem restitue
nobis et appinge aliquid novi.