Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.9
subito cum mihi dixisset Caecilius quaestor puerum se
Romam mittere, haec scripsi raptim, ut tuos elicerem mirificos cum Publio dialogos, cum eos de quibus scribis,
tum illum quem abdis et ais longum esse quae ad ea responderis perscribere; illum vero
qui nondum habitus est, quem illa βοῶπισ, cum e
Solonio redierit, ad te est relatura, sic velim putes, nihil hoc posse
mihi esse iucundius. si vero quae de me pacta sunt ea non servantur, in caelo
sum, ut sciat hic noster Hierosolymarius traductor ad plebem quam bonam
meis putissimis orationibus gratiam rettulerit. quarum exspecta divinam
παλινῳδίαν. etenim quantum coniectura
auguramur, si erit nebulo iste cum his dynastis in gratia, non modo de cynico consulari
sed ne de istis quidem piscinarum Tritonibus poterit se iactare. non enim
poterimus ulla esse invidia spoliati opibus et illa senatoria potentia. sin
autem ab iis dissentiet, erit absurdum in nos invehi. verum tamen invehatur.
festive, mihi crede, et minore sonitu quam putaram, orbis hic in re publica
est conversus citius omnino quam potuit; †id culpa Catonis, sed
rursus improbitate istorum qui auspicia, qui Aeliam legem, qui
Iuniam et Liciniam, qui Caeciliam et
Didiam neglexerunt, qui omnia remedia rei publicae effuderunt, qui regna
qui praedia tetrarchis, qui immanis pecunias paucis dederunt.
video iam quo invidia transeat et ubi sit habitatura. nihil me
existimaris neque usu neque a Theophrasto didicisse, nisi brevi tempore
desiderari nostra illa tempora videris. etenim si fuit invidiosa
senatus potentia, cum ea non ad populum sed ad tris homines immoderatos redacta sit,
quid iam censes fore? proinde isti licet faciant quos volent consules,
tribunos pl., denique etiam Vatini strumam sacerdoti διβάφῳ vestiant, videbis brevi tempore magnos non modo eos qui nihil
titubarunt sed etiam illum ipsum qui peccavit Catonem.
nam nos quidem, si per istum tuum a sodalem Publium licebit,
σοφιστεύειν cogitamus, si ille †cogitat
tantum†, dumtaxat nos defendere, et, quod est proprium artis huius, ἐπαγγέλλομαι
""
patria propitia sit. habet a nobis, etiam si non plus quam debitum
est, plus certe quam postulatum est. male vehi malo alio gubernante quam tam
ingratis vectoribus bene gubernare. sed haec coram commodius.
ἄνδρ' ἀπαμύνεσθαι ὅτε τισ πρότεροσ χαλεπήνῃ
nunc audi quod quaeris. Antium me
ex Formiano recipere cogito a. d. v Nonas
Maias; Antio volo Nonis Maiis proficisci in
Tusculanum. sed cum e Formiano rediero (ibi esse
usque ad pr. K. Maias volo), faciam statim te certiorem.
Terentia tibi salutem, καὶ Κικέρων ὁ μικρὸς ἀσπάζεται Τίτον τὸν Ἀθηναῖον.