Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
Scr. proficiscens in exsilium in in Apr. a. 696
(58).
CICERO ATTICO salutem
cum antea maxime nostra interesse arbitrabar te esse nobiscum, tum vero, ut
legi rogationem, intellexi ad iter id quod constitui nihil mihi optatius cadere posse
quam ut tu me quam primum consequerere, ut, cum ex Italia profecti essemus,
sive per Epirum iter esset faciendum, tuo tuorumque praesidio uteremur,
sive aliud quid agendum esset, certum consilium de tua sententia capere possemus.
quam ob rem te oro des operam ut me statim consequare; quod eo facilius
potes quoniam de provincia Macedonia perlata lex est. pluribus
verbis tecum agerem nisi pro me apud te res ipsa loqueretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
2
Scr. in itinere vi Id. Apr. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
itineris nostri causa fuit quod non habebam locum ubi pro meo iure diutius
esse possem quam in fundo Siccae, praesertim nondum rogatione correcta, et
simul intellegebam ex eo loco, si te haberem, posse me Brundisium referre,
sine te autem non esse nobis illas partis tenendas propter Autronium.
nunc ut ad te antea scripsi, si ad nos veneris, consilium totius rei
capiemus. iter esse molestum scio sed tota calamitas omnis molestias habet.
plura scribere non possum; ita sum animo perculso et abiecto.
cura ut valeas. data
vi Idus Aprilis
naribus Luc.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
3
Scr. Itinere circ. Non. Apr. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
utinam illum diem videam cum tibi agam gratias quod me vivere coegisti! adhuc quidem
valde me paenitet. sed te oro ut ad me Vibonem statim venias quo
ego multis de causis converti iter meum. sed eo si veneris, de tota itinere
ac fuga mea consilium capere potero. si id non feceris, mirabor; sed confido
te esse facturum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
4
Scr. in itinere inter Vibonem et Brundisium post ep. 5 Id. Apr. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
miseriae nostrae potius velim quam inconstantiae tribuas quod a
Vibone quo te arcessebamus subito discessimus. adlata est enim
nobis rogatio de pernicie mea; in qua quod correctum esse audieramus erat eius modi ut
mihi ultra quingenta milia liceret esse, illuc pervenire non liceret. statim
iter Brundisium versus contuli ante diem rogationis, ne et
Sicca apud quem eram periret et quod Melitae esse non
licebat. nunc tu propera ut nos consequare, si modo recipiemur.
adhuc invitamur benigne, sed quod superest timemus. me, mi
Pomponi, valde paenitet vivere; qua in re apud me tu plurimum valuisti.
sed haec coram. fac modo ut venias.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
5
Scr. Thuriis iv Id. Apr., ut videtur, a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
Terentia tibi et saepe et maximas agit gratias. id est mihi
gratissimum. ego vivo miserrimus et maximo dolore conficior. ad te
quid scribam nescio. si enim es Romae, iam me adsequi non potes;
sin es in via, cum eris me adsecutus, coram agemus quae erunt agenda. tantum
te oro ut, quoniam me ipsum semper amasti, ut eodem amore sis; ego enim idem sum.
inimici mei mea mihi, non me ipsum ademerunt. cura ut valeas.
data
iiii Idus April.
Thuri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
6
Scr. in Tarentino xiv K. Mai. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
non fuerat mihi dubium quin te Tarenti aut
Brundisi visurus essem idque ad multa pertinuit, in eis et ut in
Epiro consisteremus et de reliquis rebus tuo consilio uteremur.
quoniam id non contigit, erit hoc quoque in magno numero nostrorum malorum.
nobis iter est in Asiam, maxime Cyzicum.
meos tibi commendo. me vix misereque sustento. data
xiiii K. Maias de Tarentino.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
7
Scr. Brundisii pr. K. Mai. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
Brundisium veni a. d. xiiii Kal. Maias.
eo die pueri tui mihi a te litteras reddiderunt, et alii pueri post diem
tertium eius diei alias litteras attulerunt. quod me rogas et hortaris ut
apud te in Epiro sim, voluntas tua mihi valde arata est et minime nova.
esset consilium mihi quidem optatum, si liceret ibi omne tempus consumere;
odi enim celebritatem, fugio homines, lucem aspicere vix possum, esset mihi ista
solitudo, praesertim tam familiari in loco, non amara; sed itineris causa ut deverterer,
primum est devium, deinde ab Autronio et ceteris quadridui, deinde sine te.
nam castellum munitum habitanti mihi prodesset, transeunti non est
necessarium. quod si auderem, Athenas peterem. sane
ita cadebat ut vellem. nunc et nostri hostes ibi sunt et te non habemus et
veremur ne interpretentur illud quoque oppidum ab Italia non satis abesse
nec scribis quam ad diem te exspectemus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod me ad vitam vocas, unum efficis ut a me manus abstineam, alterum non
potes ut me non nostri consili vitaeque paeniteat. quid enim est quod me
retineat, praesertim si spes ea non est quae nos proficiscentis prosequebatur?
non faciam ut enumerem miserias omnis in quas incidi per summam iniuriam et
scelus non tam inimicorum meorum quam invidorum, ne et meum maerorem exagitem et te in
eundem luctum vocem; hoc adfirmo, neminem umquam tanta calamitate esse adfectum, nemini
mortem magis optandam fuisse. quoius oppetendae tempus honestissimum
praetermissum est; reliqua tempora sunt non tam ad medicinam quam ad finem doloris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de re publica video te conligere omnia quae
putes aliquam spem mihi posse adferre mutandarum rerum. quae quamquam exigua
sunt, tamen, quoniam placet, exspectemus. tu nihilo minus si properaris nos
consequere; nam aut accedemus in Epirum aut tarde per
Candaviam ibimus. dubitationem autem de Epiro non
inconstantia nostra adferebat sed quod de fratre ubi eum visuri essemus
nesciebamus; quem quidem ego nec quo modo visurus nec ut
dimissurus sim scio. id est maximum et miserrimum mearum omnium miseriarum.
ego et saepius ad te et plura scriberem, nisi mihi dolor meus cum omnis
partis mentis tum maxime huius generis facultatem ademisset. videre te cupio.
cura ut valeas. data
pr. Kal. Mai.
Brundisi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
8
Scr. Thessalonicae iv K. Iun. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
Brundisio proficiscens scripseram ad te quas ob causas in
Epirum non essemus profecti, quod et Achaia prope esset
plena audacissimorum inimicorum et exitus difficilis haberet cum inde proficisceremur.
accessit cum Dyrrachi essemus ut duo nuntii adferrentur, unus
classe fratrem Epheso
Athenas, alter pedibus per Macedoniam venire.
itaque illi obviam misimus Athenas ut inde
Thessalonicam veniret. ipsi processimus et
Thessalonicam a. d. x Kal. Iunias venimus neque de illius
itinere quicquam certi habebamus nisi eum ab Epheso ante aliquanto
profectum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc istic quid agatur magno opere timeo; quamquam tu altera epistula scribis
Idibus Maiis audiri fore ut acrius postularetur, altera iam esse mitiora.
sed haec est pridie data quam illa, quo conturber magis. itaque
cum meus me maeror cotidianus lacerat et conficit tum vero haec addita cura vix mihi
vitam reliquam facit. sed et navigatio perdifficilis fuit et ille incertus
ubi ego essem fortasse alium cursum petivit. nam Phaetho libertus eum non
vidit. vento reiectus ab Ilio in Macedoniam
Pellae mihi praesto fuit. reliqua quam mihi timenda sint video
nec quid scribam habeo et omnia timeo, nec tam miserum est quicquam quod non in nostram
fortunam cadere videatur. equidem adhuc miser in maximis meis aerumnis et
luctibus hoc metu adiecto maneo Thessalonicae suspensus nec audeo quicquam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc ad ea quae scripsisti. Tryphonem
Caecilium non vidi. sermonem tuum et Pompei cognovi
ex tuis litteris. motum in re publica non tantum ego impendere video quantum tu aut
vides aut ad me consolandum adfers. Tigrane enim neglecto sublata sunt
omnia. Varroni me iubes agere gratias. faciam; item
Hypsaeo. quod suades ne longius discedamus dum acta mensis
Mai. ad nos perferantur, puto me ita esse facturum sed ubi nondum statui;
atque ita perturbato sum animo de Quinto ut nihil queam statuere sed tamen
statim te faciam certiorem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ex epistularum mearum inconstantia puto te mentis meae motum videre qui, etsi
incredibili et singulari calamitate adflictus sum, tamen non tam est ex miseria quam ex
culpae nostrae recordatione commotus. cuius enim scelere impulsi ac proditi
simus iam profecto vides, atque utinam iam ante vidisses neque totum animum tuum maerori
mecum simul dedisses! qua re cum me adflictum et confectum luctu audies,
existimato me stultitiae meae poenam ferre gravius quam eventi, quod ei crediderim quem
esse nefarium non putarim. me et meorum malorum memoria et metus de fratre in
scribendo impedit. tu ista omnia vide et guberna Terentia tibi
maximas gratias agit. litterarum exemplum quas ad Pompeium
scripsi misi tibi. data
iiii Kal. Iunias
Thessalonicae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
9
Scr. Thessalonicae Id. Iun. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
Quintus frater cum ex Asia discessisset ante Kal.
Maias et Athenas venisset Idibus, valde fuit ei
properandum, ne quid absens acciperet calamitatis, si quis forte fuisset qui contentus
nostris malis non esset. itaque eum malui properare Romam quam
ad me venire et simul (dicam enim quod verum est, ex quo magnitudinem miseriarum mearum
perspicere possis) animum inducere non potui ut aut illum amantissimum mei mollissimo
animo tanto in maerore aspicerem aut meas miserias luctu adflictus et perditam fortunam
illi offerrem aut ab illo aspici paterer. atque etiam illud timebam, quod
profecto accidisset, ne a me digredi non posset. versabatur mihi tempus illud
ante oculos quom ille aut lictores dimitteret aut vi avelleretur ex complexu meo.
huius acerbitatis eventum altera acerbitate non videndi fratris vitavi.
in hunc me casum vos vivendi auctores impulistis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque mei peccati luo poenas. quam quam me tuae litterae
sustentant ex quibus quantum tu ipse speres facile perspicio; quae quidem tamen aliquid
habebant solaci ante quam eo venisti a Pompeio.
"nunc
Hortensium adlice et eius modi viros."
obsecro, mi Pomponi, nondum perspicis quorum opera, quorum
insidiis, quorum scelere perierimus? sed tecum haec omnia coram agemus;
tantum dico quod scire te puto, nos non inimici sed invidi perdiderunt. nunc
si ita sunt quae speras, sustinebimus nos et spe qua iubes nitemur; sin, ut mihi
videntur, infirma sunt, quod optimo tempore facere non licuit minus idoneo fiet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Terentia tibi saepe agit gratias.
mihi etiam unum de malis in metu est, fratris miseri negotium; quod
si sciam quoius modi sit, sciam quid agendum mihi sit. me etiam nunc istorum
beneficiorum et litterarum exspectatio, ut tibi placet, Thessalonicae
tenet. si quid erit novi adlatum, sciam de reliquo quid agendum sit.
tu si, ut scribis, Kal. Iuniis
Roma profectus es, prope diem nos videbis. litteras quas ad
Pompeium scripsi tibi misi. data
id. Iun. Thessalonicae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
10
Scr. Thessalonnicae anno K. Quint. a. 696
(58).
CICERO ATTICO salutem
acta quae essent usque ad a. d. viii Kal. Iunias cognovi ex tuis
litteris; reliqua exspectabam, ut tibi placebat, Thessalonicae.
quibus adlatis facilius statuere potero ubi sim. nam si erit
causa, si quid agetur, si spem videro, aut ibidem opperiar aut me ad te conferam; sin,
ut tu scribis, ista evanuerint, aliquid aliud videbimus. omnino adhuc nihil
mihi significatis nisi discordiam istorum; quae tamen inter eos de omnibus potius rebus
est quam de me. itaque quid ea mihi prosit nescio sed tamen quoad me vos
sperare vultis vobis obtemperabo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam quod me tam saepe et tam vehementer obiurgas et animo infirmo esse dicis,
quaeso, ecquod tantum malum est quod in mea calamitate non sit? ecquis umquam tam ex
amplo statu, tam in bona causa, tantis facultatibus ingeni, consili, gratiae, tantis
praesidiis bonorum omnium concidit? possum oblivisci qui fuerim, non sentire
qui sim, quo caream honore, qua gloria, quibus liberis, quibus fortunis, quo fratre?
quem ego, ut novum calamitatis genus attendas, quom pluris facerem quam me
ipsum semperque fecissem, vitavi ne viderem, ne aut illius luctum squaloremque aspicerem
aut me quem ille florentissimum reliquerat perditum illi adflictumque offerrem.
mitto cetera intolerabilia; etenim fletu impedior. hic utrum
tandem sum accusandus quod doleo, an quod commisi ut haec non aut retinerem, quod facile
fuisset nisi intra parietes meos de mea pernicie consilia inirentur, aut certe vivus non
amitterem?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec eo scripsi ut potius relevares me, quod facis, quam ut castigatione aut
obiurgatione dignum putares, eoque ad te minus multa scribo quod et maerore impedior et
quod exspectem istinc magis habeo quam quod ipse scribam. quae si erunt
adlata, faciam te consili nostri certiorem. tu, ut adhuc fecisti, quam
plurimis de rebus ad me velim scribas, ut prorsus ne quid ignorem. data xiiii
Kal. Quintilis
Thessalonicae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
11
Scr. Thessalonicae iv K. Quint. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
me et tuae litterae et quidam boni nuntii, non optimis tamen auctoribus, et
exspectatio vestrarum litterarum et quod tibi ita placuerat adhuc
Thessalonicae tenebat. si accepero litteras quas exspecto, si
spes erit ea quae rumoribus adferebatur, ad te me conferam; si non erit, faciam te
certiorem quid egerim.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tu me, ut facis, opera, consilio, gratia iuva; consolari iam desine,
obiurgare vero noli; quod cum facis, ut ego tuum amorem et dolorem desidero! quem ita
adfectum mea aerumna esse arbitror ut te ipsum consolari nemo possit.
Quintum fratrem optimum humanissimumque sustenta. ad me
obsecro te ut omnia certa perscribas. data
iiii Kal. Quintilis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
12
Scr. Thessalonicae xvi Kal. Sext. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
tu quidem sedulo argumentaris quid sit sperandum et maxime per senatum
idemque caput rogationis proponi scribis qua re in senatu dici nihil liceat.
itaque siletur. hic tu me accusas quod me adflictem, cum ita sim
adflictus ut nemo umquam, quod tute intellegis. spem ostendis secundum
comitia. quae ista est eodem tribuno pl. et inimico consule designato?
percussisti autem me etiam de oratione prolata.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cui vulneri ut scribis medere, si quid potes. scripsi equidem olim
ei iratus, quod ille prior scripserat, sed ita compresseram ut numquam emanaturam
putarem. quo modo exciderit nescio. sed quia numquam accidit ut
cum eo verbo uno concertarem et quia scripta mihi videtur neglegentius quam ceterae,
puto posse probari non esse meam. id, si putas me posse sanari, cures velim;
sin plane perii, minus laboro.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego etiam nunc eodem in loco iaceo sine sermone ullo, sine cogitatione ulla.
scilicet tibi, ut scribis, significaram ut ad me venires; †si
donatam ut† intellego te istic prodesse, hic ne verbo quidem levare me posse.
non queo plura scribere nec est quod scribam; vestra magis exspecto.
data
xvi Kal. Sextilis
Thessalonicae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
13
Scr. Thessalonicae Non. Sext. a. 696 (58).
.
CICERO ATTICO salutem
quod ad te scripseram me in
Epiro futurum, postea quam extenuari spem nostram et evanescere vidi,
mutavi consilium nec me Thessalonica commovi, ubi esse statueram
quoad aliquid ad me de eo scriberes, quod proximis litteris scripseras fore uti secundum
comitia aliquid de nobis in senatu ageretur; id tibi Pompeium dixisse.
qua de re quoniam comitia habita sunt tuque nihil ad me scribis, proinde
habebo ac si scripsisses nihil esse neque me temporis non
longinqui spe ductum esse moleste feram. quem autem motum te videre
scripseras qui nobis utilis fore videretur, eum nuntiant qui veniunt nullum fore.
in tribunis pl. designatis reliqua spes est. quam si exspectaro,
non erit quod putes me causae meae, voluntati meorum defuisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod me saepe accusas cur hunc meum casum tam graviter feram, debes
ignoscere, cum ita me adflictum videas ut neminem umquam nec videris nec audieris.
nam quod scribis te audire me etiam mentis errore ex dolore adfici, mihi
vero mens integra est. atque utinam tam in periculo fuisset! cum ego iis
quibus meam salutem carissimam esse arbitrabar inimicissimis crudelissimisque usus sum;
qui, ut me paulum inclinari timore viderunt, sic impulerunt ut omni suo scelere et
perfidia abuterentur ad exitium meum. nunc quoniam est Cyzicum
nobis eundum, quo rarius ad me litterae perferentur, hoc velim diligentius omnia quae
putaris me scire opus esse perscribas. Quintum fratrem meum fac diligas;
quem ego miser si incolumem relinquo, non me totum perisse arbitrabor. data
Nonis
Sextilibus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
14
Scr. Thessalonicae x K. Sext. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
ex tuis litteris plenus sum exspectatione de Pompeio quidnam de
nobis velit aut ostendat. comitia enim credo esse habita; quibus
absolutis scribis illi placuisse agi de nobis. si tibi stultus esse videor
qui sperem, facio tuo iussu, etsi scio te me iis epistulis potius et meas spes solitum
esse remorari. nunc velim mihi plane perscribas quid videas. scio
nos nostris multis peccatis in hanc aerumnam incidisse. ea si qui casus
aliqua ex parte correxerit, minus moleste feremus nos vixisse et adhuc vivere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego propter viae celebritatem et cotidianam
exspectationem rerum novarum non commovi me adhuc Thessalonica.
sed iam extrudimur non a Plancio (nam is quidem retinet) verum
ab ipso loco minime apposito ad tolerandam in tanto luctu calamitatem. in
Epirum ideo, ut scripseram, non veni, quod subito mihi universi nuntii
venerant et litterae qua re nihil esset necesse quam proxime Italiam esse.
hinc, si aliquid a comitiis audierimus, nos in Asiam
convertemus; neque adhuc stabat quo potissimum sed scies. data xii
Sextilis
Thessalonicae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
15
Scr. Thessalonicae xiv K. Sept. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
accepi
Idibus
Sextilibus quattuor epistulas a te missas, unam qua me obiurgas et rogas ut
sim firmior, alteram qua Crassi libertum ais tibi de mea sollicitudine
macieque narrasse, tertiam qua demonstras acta in senatu, quartam de eo quod a
Varrone scribis tibi esse confirmatum de voluntate Pompei.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ad primam tibi hoc scribo, me ita dolere ut non modo a mente non deserar sed
id ipsum doleam, me tam firma mente ubi utar et quibuscum non habere. nam si
tu me uno non sine maerore cares, quid me censes qui et te et omnibus? et si tu
incolumis me requiris, quo modo a me ipsam incolumitatem desiderari putas?
nolo commemorare quibus rebus sim spoliatus, non solum quia non ignoras sed
etiam ne rescindam ipse dolorem meum; hoc confirmo neque tantis bonis esse privatum
quemquam neque in tantas miserias incidisse. dies autem non modo non levat
luctum hunc sed etiam auget. nam ceteri dolores mitigantur vetustate, hic non
potest non et sensu praesentis miseriae et recordatione praeteritae vitae cotidie
augeri. desidero enim non mea solum neque meos sed me ipsum. quid
enim sum? sed non faciam ut aut tuum animum angam querelis aut meis
vulneribus saepius manus adferam. nam quod purgas eos quos ego mihi scripsi
invidisse et in eis Catonem, ego vero tantum illum puto ab isto scelere
afuisse ut maxime doleam plus apud me simulationem aliorum quam istius fidem valuisse.
ceteros quod purgas, debent mihi probati esse, tibi si sunt. sed
haec sero agimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Crassi libertum nihil puto sincere locutum.
in senatu rem probe scribis actam. sed quid Curio?
an illam orationem non legit? quae unde sit prolata nescio. sed
Axius eiusdem diei scribens ad me acta non ita laudat
Curionem. at potest ille aliquid praetermittere, tu, nisi quod
erat, profecto non scripsisti. Varronis sermo facit exspectationem
Caesaris. atque utinam ipse Varro incumbat in
causam! quod profecto cum sua sponte tum te instante faciet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego si me aliquando vestri et patriae compotem fortuna fecerit, certe
efficiam ut maxime laetere unus ex omnibus amicis meaque officia et studia quae parum
antea luxerunt (fatendum est enim) sic exsequar ut me aeque tibi ac fratri et liberis
nostris restitutum putes. si quid in te peccavi ac potius quoniam
peccavi ignosce; in me enim ipsum peccavi vehementius. neque haec eo scribo
quo te non meo casu maximo dolore esse adfectum sciam, sed profecto, si quantum me amas
et amasti tantum amare deberes ac debuisses, numquam esses passus me quo tu abundabas
egere consilio nec esses passus mihi persuaderi utile nobis esse legem de collegiis
perferri. sed tu tantum lacrimas praebuisti dolori meo, quod erat amoris, tam
quam ipse ego; quod meritis meis perfectum potuit, ut dies et noctes quid mihi faciendum
esset cogitares, id abs te meo non tuo scelere praetermissum est. quod si non
modo tu sed quisquam fuisset qui me Pompei minus liberali responso
perterritum a turpissimo consilio revocaret, quod unus tu facere maxime potuisti, aut occubuissem honeste aut victores hodie viveremus.
hic mihi ignosces; me enim ipsum multo magis accuso, deinde te quasi me
alterum et simul meae culpae socium quaero. ac si restituor, etiam minus
videbimur deliquisse abs teque certe quoniam nullo nostro tuo ipsius beneficio
diligemur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod te cum Culleone scribis de
privilegio locutum, est aliquid sed multo est melius abrogari. si enim nemo
impediet, sic est firmius; sin erit qui ferri non sinat, idem senatus consulto
intercedet. nec quicquam aliud opus est quam abrogari; nam prior lex nos
nihil laedebat. quam si ut est promulgata laudare voluissemus aut ut erat
neglegenda neglegere, nocere omnino nobis non potuisset. hic mihi primum meum
consilium defuit sed etiam obfuit. caeci, caeci inquam fuimus in vestitu
mutando, in populo rogando, quod nisi nominatim mecum agi coeptum esset fieri
perniciosum fuit. sed pergo praeterita verum tamen ob hanc causam ut, si quid
agetur, legem illam in qua popularia multa sunt ne tangatis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum est stultum me praecipere quid agatis aut quo modo. utinam modo agatur
aliquid! in quo ipso multa occultant tuae litterae, credo, ne vehementius
desperatione perturber. quid enim vides agi posse aut quo modo? per
senatumne? at tute scripsisti ad me quoddam caput legis Clodium
in curiae poste fixisse, ne referri neve dici liceret. quo modo
igitur Domitius se dixit relaturum? quo modo autem iis quos tu scribis et
de re dicentibus et ut referretur postulantibus Clodius tacuit?
ac si per populum, poteritne nisi de omnium tribunorum pl. sententia?
quid de bonis? quid de domo? poteritne restitui? aut si non poterit, egomet
quo modo potero? haec nisi vides expediri, quam in spem me vocas? sin autem
spei nihil est, quae est mihi vita? itaque exspecto
Thessalonicae acta Kal. Sext., ex quibus statuam in tuosne agros
confugiam, ut neque videam homines quos nolim et te, ut scribis, videam et propius sim
si quid agatur, idque intellexi cum tibi tum Quinto fratri placere, an
abeam Cyzicum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc, Pomponi, quoniam nihil impertisti tuae prudentiae ad
salutem meam, quod aut in me ipso satis esse consili decreras aut te nihil plus mihi
debere quam ut praesto esses, quoniamque ego proditus, inductus, coniectus in fraudem
omnia mea praesidia neglexi, totam Italiam iam erectam ad me defendendum
destitui et reliqui, me, meos meis tradidi inimicis inspectante et tacente te qui, si
non plus ingenio valebas quam ego, certe timebas minus, si potes, erige adflictos
et in eo nos iuva; sin omnia sunt obstructa, id ipsum fac ut sciamus et nos aliquando
aut obiurgare aut communiter consolari desine. ego si tuam fidem accusarem,
non me potissimum tuis tectis crederem; meam amentiam accuso quod me a te tantum amari quantum ego vellem putavi. quod si fuisset,
fidem eandem, curam maiorem adhibuisses, me certe ad exitium praecipitantem retinuisses,
istos labores quos nunc in naufragiis nostris suscipis non subisses.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re fac ut omnia ad me perspecta et explorata perscribas meque, ut facis,
velis esse aliquem, quoniam qui fui et qui esse potui iam esse non possum, et ut his
litteris non te sed me ipsum a me esse accusatum putes. si qui erunt quibus
putes opus esse meo nomine litteras dari, velim conscribas curesque dandas.
data xiiii Kal. Sept.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
16
Scr. Thessalonicae xii K. Sept. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
totum iter mihi incertum facit exspectatio litterarum vestrarum Kal. Sextil.
datarum. nam si spes erit, Epirum, si minus,
Cyzicum aut aliud aliquid sequemur. tuae quidem litterae quo
saepius a me leguntur, hoc spem faciunt mihi minorem; quae cum ... lectae sunt, tum
id quod attulerunt ad spem infirmant, ut facile appareat te et consolationi servire et
veritati. itaque te rogo plane ut ad me quae scies ut erunt, quae putabis ita
scribas. data xii Kal.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
17
Scr. Thessalonicae pr. Nonis Sept. a. 696 (;S).
CICERO ATTICO salutem
de
Quinto fratre nuntii nobis tristes nec varii venerant ex ante diem III
non. Iun. usque ad prid. Kal. Sept.
eo autem die Livineius
L. Reguli libertus ad me a Regulo missus venit.
is omnino mentionem nullam factam esse nuntiavit sed fuisse tamen sermonem
de C. Clodi filio isque mihi †qm a fratre litteras
attulit. sed postridie Sesti pueri venerunt qui a te litteras
attulerunt non tam exploratas a timore quam sermo Livinei fuerat.
sane sum in meo infinito maerore sollicitus et eo magis quod
Appi quaestio est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cetera quae ad me eisdem litteris scribis de nostra spe, intellego esse
languidiora quam alii ostendunt. ego autem quoniam non longe ab eo tempore
absumus in quo res diiudicabitur, aut ad te conferam me aut etiam nunc circum haec loca
commorabor.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
scribit ad me frater omnia sua per te unum sustineri. quid te aut
horter quod facis, aut agam gratias quod non exspectas? tantum velim fortuna
det nobis potestatem ut incolumes amore nostro perfruamur. tuas litteras
semper maxime exspecto; in quibus cave vereare ne aut diligentia tua mihi molesta aut
veritas acerba sit. data pr. Nonas Sept.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
18
Scr. Thessalonicae media m. Sept. a. 696
(58).
CICERO ATTICO salutem
exspectationem nobis non parvam attuleras cum scripseras
Varronem tibi pro amicitia confirmasse causam nostram
Pompeium certe suscepturum et, simul a Caesare ei litterae
quas exspectaret remissae essent, actorem etiam daturum. utrum id nihil fuit, an
adversatae sunt Caesaris litterae, an est aliquid in spe? etiam
illud scripseras eundem
"secundum comitia"
dixisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
fac, si vides quantis in malis iaceam et si putas esse humanitatis tuae, me
fac de tota causa nostra certiorem. nam
Quintus frater, homo mirus, qui me tam valde amat, omnia mittit spei plena
metuens, credo, defectionem animi mei; tuae autem litterae sunt variae; neque enim me
desperare vis nec temere sperare. fac, obsecro te, ut omnia quae perspici a
te possunt sciamus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
19
Scr. Thessalonicae xvi K. Oct. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
quoad eius modi mihi litterae a vobis adferebantur ut aliquid ex iis esset
exspectandum, spe et cupiditate Thessalonicae retentus sum; postea quam
omnis actio huius anni confecta nobis videbatur, in Asiam ire nolui, quod
et celebritas mihi odio est et, si fieret aliquid a novis magistratibus, abesse longe
nolebam. itaque in Epirum ad te statui me conferre, non quo mea
interesset loci natura qui lucem omnino fugerem, sed et ad
salutem libentissime ex tuo portu proficiscar et, si ea praecisa erit, nusquam facilius
hanc miserrimam vitam vel sustentabo vel, quod multo est melius, abiecero. ero cum paucis, multitudinem dimittam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
me tuae litterae numquam in tantam spem adduxerunt quantam aliorum; ac tamen
mea spes etiam tenuior semper fuit quam tuae litterae. sed tamen quoniam
coeptum est agi, quoquo modo coeptum est et quacumque de causa, non deseram neque optimi
atque unici fratris miseras ac luctuosas preces nec Sesti ceterorumque
promissa nec spem aerumnosissimae mulieris Terentiae nec miserrimae
mulieris Tulliolae obsecrationem et fidelis litteras tuas.
mihi
Epirus aut iter ad salutem dabit aut quod scripsi supra.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
te oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus
amplissimis, carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis
consiliariis proditum et proiectum vides, si intellegis me coactum ut ipse me et meos
perderem, ut me tua misericordia iuves et Quintum fratrem qui potest esse
salvus sustentes, Terentiam liberosque meos tueare, me, si putas te istic
visurum, exspectes, si minus, invisas, si potes, mihique ex agro tuo tantum adsignes
quantum meo corpore occupari potest, et pueros ad me cum litteris quam primum et quam
saepissime mittas. data
xvi Kal. Octobris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
20
Scr. Thessalonicae iv Non. Oct. a. 696 (58).
CICERO S. D. Q. CAECILIO Q. N POMPONIANO ATTICO
quod quidem ita esse et avunculum tuum functum esse officio vehementissime probo,
gaudere me tum dicam, si mihi hoc verbo licebit uti. me miserum! quam omnia
essent ex sententia, si nobis animus, si consilium, si fides eorum quibus credidimus non
defuisset! quae conligere nolo ne augeam maerorem; sed tibi venire in mentem
certo scio quae vita esset nostra, quae suavitas, quae dignitas. ad quae
reciperanda, per fortunas! incumbe, ut facis, diemque natalem reditus mei cura ut in
tuis aedibus amoenissimis agam tecum et cum meis. ego huic spei et
exspectationi quae nobis proponitur maxime tamen volui praestolari apud te in
Epiro, sed ita ad me scribitur ut putem esse commodius nos eisdem in
locis esse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de domo et Curionis oratione ut scribis ita est. in
universa salute, si ea modo nobis restituetur, inerunt omnia; ex quibus nihil malo
quam domum. sed tibi nihil mando nominatim, totum me tuo amori fideique
commendo.
quod te in tanta hereditate ab omni occupatione expedisti, valde mihi gratum
est. quod facultates tuas ad meam salutem polliceris ut omnibus rebus a te
praeter ceteros iuver, id quantum sit praesidium video intellegoque te multas partis
meae salutis et suscipere et posse sustinere neque ut ita facias rogandum esse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod me vetas quicquam suspicari accidisse ad animum tuum quod secus a me
erga te commissum aut praetermissum videretur, geram tibi morem et liberabor ista cura,
tibi tamen eo plus debebo quo tua in me humanitas fuerit excelsior quam in te mea.
velim quid videas, quid intellegas, quid agatur ad me scribas tuosque omnis
ad nostram salutem adhortere.
rogatio
Sesti neque dignitatis satis habet nec cautionis. nam et
nominatim ferri oportet et de bonis diligentius scribi, et id animadvertas velim.
data iiii Nonas
Octobris
Thessalonicae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
21
Scr. Thessalonicae v K. Nov. a. 696 (58)
CICERO ATTICO salutem
triginta dies erant ipsi cum has dabam litteras per quos nullas a vobis
acceperam. mihi autem erat in animo iam, ut antea ad te scripsi, ire in
Epirum et ibi omnem casum potissimum exspectare. te oro ut, si
quid erit quod perspicias quamcumque in partem, quam planissime ad me scribas et meo
nomine, ut scribis, litteras quibus putabis opus esse ut des. data
v Kal. Novembris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
22
Scr. partim Thessalonicae partim Dyrrachi vi K. Dec. a. 696
(58).
CICERO ATTICO salutem
etsi diligenter ad me Quintus frater et Piso quae
essent acta scripserant, tamen vellem tua te occupatio non impedisset quo minus, ut
consuesti, ad me quid ageretur et quid intellegeres perscriberes. me adhuc
Plancius liberalitate sua retinet iam aliquotiens conatum ire in
Epirum. spes homini est iniecta non eadem quae mihi posse nos
una decedere; quam rem sibi magno honori sperat fore. sed iam, cum adventare
milites dicentur, faciendum nobis erit ut ab eo discedamus. quod cum
faciemus, ad te statim mittemus, ut scias ubi simus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Lentulus suo in nos officio, quod et re et promissis et litteris declarat,
spem nobis non nullam adfert Pompei voluntatis; saepe enim tu ad me
scripsisti eum totum esse in illius potestate. de
Metello scripsit ad me frater quantum speraret profectum esse per te.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
mi
Pomponi, pugna ut tecum et cum meis mihi liceat vivere et scribe ad me
omnia. premor luctu, desiderio cum omnium rerum tum
meorum qui mihi me cariores semper fuerunt. cura ut valeas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego quod per Thessaliam si irem in Epirum perdiu
nihil eram auditurus et quod mei studiosos habeo Dyrrachinos, ad eos
perrexi, cum illa superiora Thessalonicae scripsissem. inde cum
ad te me convertam, faciam ut scias, tuque ad me velim omnia quam diligentissime
cuicuimodi sunt scribas. ego iam aut rem aut ne spem quidem exspecto.
data
vi Kal. Decembr.
Dyrrachi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
23
Scr. Dyrrachi pr. K. Dec. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
A. d. v Kal. Decembr. tris epistulas a te accepi, unam datam a. d.
viii Kal. Novembris in qua me hortaris ut forti animo mensem
Ianuarium exspectem, eaque quae ad spem putas pertinere de
Lentuli studio, de Metelli voluntate, de tota
Pompei ratione perscribis. in altera epistula praeter
consuetudinem tuam diem non adscribis sed satis significas tempus; lege enim ab octo
tribunis pl. promulgata scribis te eas litteras eo ipso die dedisse, id est a. d.
iiii Kal. Novembris, et quid putes utilitatis eam promulgationem
attulisse perscribis. in quo si iam nostra salus cum hac lege desperata erit,
velim pro tuo in me amore hanc inanem meam diligentiam miserabilem potius quam ineptam
putes, sin est aliquid spei, des operam ut maiore diligentia posthac a nostris
magistratibus defendamur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam ea veterum tribunorum pl. rogatio tria capita habuit; unum de reditu meo
scriptum incaute; nihil enim restituitur praeter civitatem et ordinem, quod mihi pro meo
casu satis est; sed quae cavenda fuerint et quo modo te non fugit. alterum
caput est tralaticium de impunitate, si quid contra alias leges eius
legis ergo factum sit. tertium caput, mi Pomponi, quo consilio et a
quo sit inculcatum vide. scis enim Clodium sanxisse ut vix aut
ut omnino non posset nec per senatum nec per populum infirmari sua lex. sed
vides numquam esse observatas sanctiones earum legum; quae abrogarentur. nam
si id esset, nulla fere abrogari posset; neque enim ulla est quae non ipsa se saepiat
difficultate abrogationis. sed cum lex abrogatur, illud ipsum abrogatur quo
modo eam abrogari oporteat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc quom et re vera ita sit et quom semper ita habitum observatumque sit, octo nostri
tribuni pl. caput posuerunt hoc: si quid in hac rogatione scriptum est
quod per leges plebisve scita, hoc est quod per legem Clodiam, promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non
licuerit, quodve ei, qui promulgavit, abrogavit, derogavit, obrogavit, ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque hoc in illis tribunis pl. non laedebat; lege enim collegi sui non
tenebantur. quo maior est suspicio malitiae aliquoius, cum id quod ad ipsos
nihil pertinebat erat autem contra me scripserunt, ut novi tribuni pl. si essent
timidiores multo magis sibi eo capite utendum putarent. neque id a
Clodio praetermissum est; dixit enim in contione a. d. III
Nonas
Novembris hoc capite designatis tribunis pl. praescriptum esse quid
liceret. tamen in lege nulla esse eius modi caput te non fallit, quod si opus
esset, omnes in abrogando uterentur. ut Ninnium aut
ceteros fugerit investiges velim et quis attulerit et qua re octo tribuni pl. ad senatum
de me referre non dubitarint, sive
... sive quod observandum
illud caput non putabant, eidem in abrogando tam cauti fuerint ut id metuerent soluti
cum essent, quod ne iis quidem qui lege tenentur est curandum. id caput sane
nolim novos tribunos pl. ferre; sed perferant modo quidlibet; uno capite quo revocabor,
modo res conficiatur, ero contentus. iam dudum pudet tam multa scribere;
vereor enim ne re iam desperata legas, ut haec mea diligentia miserabilis tibi, aliis
inridenda videatur.
sed si est aliquid in spe, vide legem quam T. Fadio
scripsit Visellius. ea mihi perplacet; nam Sesti
nostri quam tu tibi probari scribis mihi non placet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tertia est epistula pridie Idus
Novembr. data, in qua exponis prudenter et diligenter quae sint quae rem
distinere videantur, de Crasso, de Pompeio, de ceteris.
qua re oro te ut, si qua spes erit posse studiis bonorum, auctoritate,
multitudine comparata rem confici, des operam ut uno impetu perfringantur, in eam rem
incumbas ceterosque excites. sin, ut ego perspicio cum tua coniectura tum
etiam mea, spei nihil est, oro obtestorque te ut Quintum fratrem ames quem
ego miserum misere perdidi neve quid eum patiare gravius consulere de se quam expediat
sororis tuae filio, meum Ciceronem quoi nihil misello relinquo praeter
invidiam et ignominiam nominis mei tueare quoad poteris, Terentiam, unam
omnium aerumnosissimam, sustentes tuis officiis. ego in Epirum
proficiscar quom primorum dierum nuntios excepero. tu ad me velim proximis
litteris ut se initia dederint perscribas. data
pridie Kal. Decembr.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
24
Scr. Dyrrachium Id. Dec. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
antea quom ad me scripsissetis vestro consensu consulum provincias ornatas
esse, etsi verebar quorsum id casurum esset, tamen sperabam vos aliquid aliquando
vidisse prudentius; postea quam mihi et dictum est et scriptum vehementer consilium
vestrum reprehendi, sum graviter commotus, quod illa ipsa spes exigua quae erat
videretur esse sublata. nam si tribuni pl. nobis suscensent, quae potest
spes esse? ac videntur iure suscensere, cum et expertes consili fuerint
ei qui causam nostram susceperant, et vestra concessione omnem vim sui iuris amiserint,
praesertim cum ita dicant, se nostra causa voluisse suam potestatem esse de consulibus
ornandis non ut eos impedirent sed ut ad nostram causam adiungerent; nunc si consules a
nobis alieniores esse velint, posse id libere facere; sin velint nostra causa, nihil
posse se invitis. nam quod scribis, ni ita vobis placuisset, illos hoc idem
per populum adsecuturos fuisse, invitis tribunis pl. fieri nullo modo potuit.
ita vereor ne et studia tribunorum amiserimus et, si studia maneant,
vinclum illud adiungendorum consulum amissum sit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
accedit aliud non parvum incommodum quod gravis illa opinio, ut quidem ad nos
perferebatur, senatum nihil decernere ante quam de nobis actum esset, amissa est,
praesertim in ea causa quae non modo necessaria non fuit sed etiam inusitata ac nova
(neque enim umquam arbitror ornatas esse provincias designatorum), ut, cum in hoc illa
constantia quae erat mea causa suscepta imminuta sit, nihil iam possit non decerni.
iis ad quos relatum est amicis placuisse non mirum est; erat enim difficile
reperire qui contra tanta commoda duorum consulum palam sententiam diceret.
fuit omnino difficile non obsequi vel amicissimo homini
Lentulo vel Metello qui simultatem humanissime deponeret;
sed vereor ne hos tamen tenere potuerimus, tribunos pl. amiserimus. haec res
quem ad modum ceciderit et tota res quo loco sit velim ad me scribas et ita ut
instituisti. nam ista veritas, etiam si iucunda non est, mihi tamen grata
est. data
iiii Id. Decembr.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
25
Scr. Dyrrachi m. Dec. a. 696 (58) post iv Id., ante ii K.
Ian.
CICERO ATTICO salutem
post tuum a me discessum litterae mihi Roma adlatae sunt ex
quibus perspicio nobis in hac calamitate tabescendum esse. neque enim (sed
bonam in partem accipies) si ulla spes salutis nostrae subesset, tu pro tuo amore in me
hoc tempore discessisses. sed ne ingrati aut ne omnia velle nobiscum una
interire videamur, hoc omitto; illud abs te peto des operam, id quod mihi adfirmasti, ut
te ante Kalendas
Ianuarias ubicumque erimus sistas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
26
Scr. Dyrrachi m. Ianuario a. 697 (57).
CICERO ATTICO salutem
litterae mihi a Quinto fratre cum senatus consulto quod de me
est factum adlatae sunt. mihi in animo est legum lationem exspectare et, si
obtrectabitur, utar auctoritate senatus et potius vita quam patria carebo.
tu, quaeso, festina ad nos venire.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
27
Scr. Dyrrachi ex. m. Ian. a. 697 (57).
CICERO ATTICO salutem
ex tuis litteris et ex re ipsa nos funditus perisse video. te oro
ut quibus in rebus tui mei indigebunt nostris miseriis ne desis. ego te, ut
scribis, cito videbo.