Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
3.14
ex tuis litteris plenus sum exspectatione de Pompeio quidnam de
nobis velit aut ostendat. comitia enim credo esse habita; quibus
absolutis scribis illi placuisse agi de nobis. si tibi stultus esse videor
qui sperem, facio tuo iussu, etsi scio te me iis epistulis potius et meas spes solitum
esse remorari. nunc velim mihi plane perscribas quid videas. scio
nos nostris multis peccatis in hanc aerumnam incidisse. ea si qui casus
aliqua ex parte correxerit, minus moleste feremus nos vixisse et adhuc vivere.
ego propter viae celebritatem et cotidianam
exspectationem rerum novarum non commovi me adhuc Thessalonica.
sed iam extrudimur non a Plancio (nam is quidem retinet) verum
ab ipso loco minime apposito ad tolerandam in tanto luctu calamitatem. in
Epirum ideo, ut scripseram, non veni, quod subito mihi universi nuntii
venerant et litterae qua re nihil esset necesse quam proxime Italiam esse.
hinc, si aliquid a comitiis audierimus, nos in Asiam
convertemus; neque adhuc stabat quo potissimum sed scies. data xii
Sextilis
Thessalonicae.