Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15
Scr. Thessalonicae xiv K. Sept. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
accepi
Idibus
Sextilibus quattuor epistulas a te missas, unam qua me obiurgas et rogas ut
sim firmior, alteram qua Crassi libertum ais tibi de mea sollicitudine
macieque narrasse, tertiam qua demonstras acta in senatu, quartam de eo quod a
Varrone scribis tibi esse confirmatum de voluntate Pompei.
ad primam tibi hoc scribo, me ita dolere ut non modo a mente non deserar sed
id ipsum doleam, me tam firma mente ubi utar et quibuscum non habere. nam si
tu me uno non sine maerore cares, quid me censes qui et te et omnibus? et si tu
incolumis me requiris, quo modo a me ipsam incolumitatem desiderari putas?
nolo commemorare quibus rebus sim spoliatus, non solum quia non ignoras sed
etiam ne rescindam ipse dolorem meum; hoc confirmo neque tantis bonis esse privatum
quemquam neque in tantas miserias incidisse. dies autem non modo non levat
luctum hunc sed etiam auget. nam ceteri dolores mitigantur vetustate, hic non
potest non et sensu praesentis miseriae et recordatione praeteritae vitae cotidie
augeri. desidero enim non mea solum neque meos sed me ipsum. quid
enim sum? sed non faciam ut aut tuum animum angam querelis aut meis
vulneribus saepius manus adferam. nam quod purgas eos quos ego mihi scripsi
invidisse et in eis Catonem, ego vero tantum illum puto ab isto scelere
afuisse ut maxime doleam plus apud me simulationem aliorum quam istius fidem valuisse.
ceteros quod purgas, debent mihi probati esse, tibi si sunt. sed
haec sero agimus.
Crassi libertum nihil puto sincere locutum.
in senatu rem probe scribis actam. sed quid Curio?
an illam orationem non legit? quae unde sit prolata nescio. sed
Axius eiusdem diei scribens ad me acta non ita laudat
Curionem. at potest ille aliquid praetermittere, tu, nisi quod
erat, profecto non scripsisti. Varronis sermo facit exspectationem
Caesaris. atque utinam ipse Varro incumbat in
causam! quod profecto cum sua sponte tum te instante faciet.
ego si me aliquando vestri et patriae compotem fortuna fecerit, certe
efficiam ut maxime laetere unus ex omnibus amicis meaque officia et studia quae parum
antea luxerunt (fatendum est enim) sic exsequar ut me aeque tibi ac fratri et liberis
nostris restitutum putes. si quid in te peccavi ac potius quoniam
peccavi ignosce; in me enim ipsum peccavi vehementius. neque haec eo scribo
quo te non meo casu maximo dolore esse adfectum sciam, sed profecto, si quantum me amas
et amasti tantum amare deberes ac debuisses, numquam esses passus me quo tu abundabas
egere consilio nec esses passus mihi persuaderi utile nobis esse legem de collegiis
perferri. sed tu tantum lacrimas praebuisti dolori meo, quod erat amoris, tam
quam ipse ego; quod meritis meis perfectum potuit, ut dies et noctes quid mihi faciendum
esset cogitares, id abs te meo non tuo scelere praetermissum est. quod si non
modo tu sed quisquam fuisset qui me Pompei minus liberali responso
perterritum a turpissimo consilio revocaret, quod unus tu facere maxime potuisti, aut occubuissem honeste aut victores hodie viveremus.
hic mihi ignosces; me enim ipsum multo magis accuso, deinde te quasi me
alterum et simul meae culpae socium quaero. ac si restituor, etiam minus
videbimur deliquisse abs teque certe quoniam nullo nostro tuo ipsius beneficio
diligemur.
quod te cum Culleone scribis de
privilegio locutum, est aliquid sed multo est melius abrogari. si enim nemo
impediet, sic est firmius; sin erit qui ferri non sinat, idem senatus consulto
intercedet. nec quicquam aliud opus est quam abrogari; nam prior lex nos
nihil laedebat. quam si ut est promulgata laudare voluissemus aut ut erat
neglegenda neglegere, nocere omnino nobis non potuisset. hic mihi primum meum
consilium defuit sed etiam obfuit. caeci, caeci inquam fuimus in vestitu
mutando, in populo rogando, quod nisi nominatim mecum agi coeptum esset fieri
perniciosum fuit. sed pergo praeterita verum tamen ob hanc causam ut, si quid
agetur, legem illam in qua popularia multa sunt ne tangatis.
verum est stultum me praecipere quid agatis aut quo modo. utinam modo agatur
aliquid! in quo ipso multa occultant tuae litterae, credo, ne vehementius
desperatione perturber. quid enim vides agi posse aut quo modo? per
senatumne? at tute scripsisti ad me quoddam caput legis Clodium
in curiae poste fixisse, ne referri neve dici liceret. quo modo
igitur Domitius se dixit relaturum? quo modo autem iis quos tu scribis et
de re dicentibus et ut referretur postulantibus Clodius tacuit?
ac si per populum, poteritne nisi de omnium tribunorum pl. sententia?
quid de bonis? quid de domo? poteritne restitui? aut si non poterit, egomet
quo modo potero? haec nisi vides expediri, quam in spem me vocas? sin autem
spei nihil est, quae est mihi vita? itaque exspecto
Thessalonicae acta Kal. Sext., ex quibus statuam in tuosne agros
confugiam, ut neque videam homines quos nolim et te, ut scribis, videam et propius sim
si quid agatur, idque intellexi cum tibi tum Quinto fratri placere, an
abeam Cyzicum.
nunc, Pomponi, quoniam nihil impertisti tuae prudentiae ad
salutem meam, quod aut in me ipso satis esse consili decreras aut te nihil plus mihi
debere quam ut praesto esses, quoniamque ego proditus, inductus, coniectus in fraudem
omnia mea praesidia neglexi, totam Italiam iam erectam ad me defendendum
destitui et reliqui, me, meos meis tradidi inimicis inspectante et tacente te qui, si
non plus ingenio valebas quam ego, certe timebas minus, si potes, erige adflictos
et in eo nos iuva; sin omnia sunt obstructa, id ipsum fac ut sciamus et nos aliquando
aut obiurgare aut communiter consolari desine. ego si tuam fidem accusarem,
non me potissimum tuis tectis crederem; meam amentiam accuso quod me a te tantum amari quantum ego vellem putavi. quod si fuisset,
fidem eandem, curam maiorem adhibuisses, me certe ad exitium praecipitantem retinuisses,
istos labores quos nunc in naufragiis nostris suscipis non subisses.
qua re fac ut omnia ad me perspecta et explorata perscribas meque, ut facis,
velis esse aliquem, quoniam qui fui et qui esse potui iam esse non possum, et ut his
litteris non te sed me ipsum a me esse accusatum putes. si qui erunt quibus
putes opus esse meo nomine litteras dari, velim conscribas curesque dandas.
data xiiii Kal. Sept.