Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
3.17
de
Quinto fratre nuntii nobis tristes nec varii venerant ex ante diem III
non. Iun. usque ad prid. Kal. Sept.
eo autem die Livineius
L. Reguli libertus ad me a Regulo missus venit.
is omnino mentionem nullam factam esse nuntiavit sed fuisse tamen sermonem
de C. Clodi filio isque mihi †qm a fratre litteras
attulit. sed postridie Sesti pueri venerunt qui a te litteras
attulerunt non tam exploratas a timore quam sermo Livinei fuerat.
sane sum in meo infinito maerore sollicitus et eo magis quod
Appi quaestio est.
cetera quae ad me eisdem litteris scribis de nostra spe, intellego esse
languidiora quam alii ostendunt. ego autem quoniam non longe ab eo tempore
absumus in quo res diiudicabitur, aut ad te conferam me aut etiam nunc circum haec loca
commorabor.
scribit ad me frater omnia sua per te unum sustineri. quid te aut
horter quod facis, aut agam gratias quod non exspectas? tantum velim fortuna
det nobis potestatem ut incolumes amore nostro perfruamur. tuas litteras
semper maxime exspecto; in quibus cave vereare ne aut diligentia tua mihi molesta aut
veritas acerba sit. data pr. Nonas Sept.