Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
3.22
etsi diligenter ad me Quintus frater et Piso quae
essent acta scripserant, tamen vellem tua te occupatio non impedisset quo minus, ut
consuesti, ad me quid ageretur et quid intellegeres perscriberes. me adhuc
Plancius liberalitate sua retinet iam aliquotiens conatum ire in
Epirum. spes homini est iniecta non eadem quae mihi posse nos
una decedere; quam rem sibi magno honori sperat fore. sed iam, cum adventare
milites dicentur, faciendum nobis erit ut ab eo discedamus. quod cum
faciemus, ad te statim mittemus, ut scias ubi simus.
Lentulus suo in nos officio, quod et re et promissis et litteris declarat,
spem nobis non nullam adfert Pompei voluntatis; saepe enim tu ad me
scripsisti eum totum esse in illius potestate. de
Metello scripsit ad me frater quantum speraret profectum esse per te.
mi
Pomponi, pugna ut tecum et cum meis mihi liceat vivere et scribe ad me
omnia. premor luctu, desiderio cum omnium rerum tum
meorum qui mihi me cariores semper fuerunt. cura ut valeas.
ego quod per Thessaliam si irem in Epirum perdiu
nihil eram auditurus et quod mei studiosos habeo Dyrrachinos, ad eos
perrexi, cum illa superiora Thessalonicae scripsissem. inde cum
ad te me convertam, faciam ut scias, tuque ad me velim omnia quam diligentissime
cuicuimodi sunt scribas. ego iam aut rem aut ne spem quidem exspecto.
data
vi Kal. Decembr.
Dyrrachi.