Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
7
Scr. Brundisii pr. K. Mai. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem
Brundisium veni a. d. xiiii Kal. Maias.
eo die pueri tui mihi a te litteras reddiderunt, et alii pueri post diem
tertium eius diei alias litteras attulerunt. quod me rogas et hortaris ut
apud te in Epiro sim, voluntas tua mihi valde arata est et minime nova.
esset consilium mihi quidem optatum, si liceret ibi omne tempus consumere;
odi enim celebritatem, fugio homines, lucem aspicere vix possum, esset mihi ista
solitudo, praesertim tam familiari in loco, non amara; sed itineris causa ut deverterer,
primum est devium, deinde ab Autronio et ceteris quadridui, deinde sine te.
nam castellum munitum habitanti mihi prodesset, transeunti non est
necessarium. quod si auderem, Athenas peterem. sane
ita cadebat ut vellem. nunc et nostri hostes ibi sunt et te non habemus et
veremur ne interpretentur illud quoque oppidum ab Italia non satis abesse
nec scribis quam ad diem te exspectemus.
quod me ad vitam vocas, unum efficis ut a me manus abstineam, alterum non
potes ut me non nostri consili vitaeque paeniteat. quid enim est quod me
retineat, praesertim si spes ea non est quae nos proficiscentis prosequebatur?
non faciam ut enumerem miserias omnis in quas incidi per summam iniuriam et
scelus non tam inimicorum meorum quam invidorum, ne et meum maerorem exagitem et te in
eundem luctum vocem; hoc adfirmo, neminem umquam tanta calamitate esse adfectum, nemini
mortem magis optandam fuisse. quoius oppetendae tempus honestissimum
praetermissum est; reliqua tempora sunt non tam ad medicinam quam ad finem doloris.
de re publica video te conligere omnia quae
putes aliquam spem mihi posse adferre mutandarum rerum. quae quamquam exigua
sunt, tamen, quoniam placet, exspectemus. tu nihilo minus si properaris nos
consequere; nam aut accedemus in Epirum aut tarde per
Candaviam ibimus. dubitationem autem de Epiro non
inconstantia nostra adferebat sed quod de fratre ubi eum visuri essemus
nesciebamus; quem quidem ego nec quo modo visurus nec ut
dimissurus sim scio. id est maximum et miserrimum mearum omnium miseriarum.
ego et saepius ad te et plura scriberem, nisi mihi dolor meus cum omnis
partis mentis tum maxime huius generis facultatem ademisset. videre te cupio.
cura ut valeas. data
pr. Kal. Mai.
Brundisi.