Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12
Scr. um Mai. a. 699 (55).
CICERO ATTICO salutem
Egnatius
Romae est. sed ego cum eo de re Halimeti vehementer
Anti egi. graviter se acturum cum Aquilio
confirmavit. videbis ergo hominem si voles. Macroni vix videor
praesto esse posse; Idibus enim auctionem
Larini video et biduum praeterea. id tu, quoniam
Macronem tanti facis, ignoscas mihi velim. sed si me diligis,
postridie Kal. cena apud me cum Pilia. prorsus id facies.
Kalendis cogito in hortis Crassipedis quasi in deversorio cenare.
facio fraudem senatus consulto. inde domum cenatus, ut sim mane
praesto Miloni. ibi te igitur videbo et permanebo.
domus te nostra tota salutat.