Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
16
Scr. Romae ex. m. Iun. aut in Quint. a. 700
(54).
CICERO ATTICO salutem
occupationum mearum vel hoc signum erit quod epistula librari manu est.
de epistularum frequentia te nihil accuso, sed pleraeque tantum modo mihi
nuntiabant ubi esses, vel etiam significabant recte esse, quod erant abs te.
quo in genere maxime delectarunt duae fere eodem tempore abs te
Buthroto datae. scire enim volebam te commode navigasse.
sed haec epistularum frequentia non tam ubertate sua quam crebritate
delectavit. illa fuit gravis et plena rerum quam mihi M.
Paccius, hospes tuus, reddidit. ad eam rescribam igitur et hoc
quidem primum. Paccio ratione et verbis et re ostendi quid tua commendatio
ponderis haberet. itaque in intimis est meis, cum antea notus non fuisset.
nunc pergam ad cetera. Varro, de quo ad me scribis, includetur
in aliquem locum, si modo erit locus. sed nosti genus dialogorum meorum. ut
in oratoriis, quos tu in caelum fers, non potuit mentio fieri cuiusquam ab iis qui
disputant, nisi eius qui illis notus aut auditus esset, ita hanc ego de re publica quam
institui disputationem in Africani personam et Phili et
Laeli
et
Manili contuli. adiunxi adulescentis Q.
Tuberonem, P. Rutilium, duo Laeli
generos, Scaevolam et Fannium. itaque cogitabam,
quoniam in singulis libris utor prohoemiis ut Aristoteles in iis quos
ἐξωτερικοὺσ vocat, aliquid efficere ut non sine
causa istum appellarem; id quod intellego tibi placere. utinam modo conata efficere
possim! rem enim, quod te non fugit, magnam complexus sum et gravem et
plurimi oti, quo ego maxime egeo.
quod in iis libris quos laudas personam desideras Scaevolae, non
eam temere dimovi sed feci idem quod in πολιτείᾳ deus
ille noster Plato. cum in Piraeum
Socrates venisset ad Cephalum, locupletem et festivum senem,
quoad primus ille sermo habetur, adest in disputando senex, deinde cum ipse quoque
commodissime locutus esset, ad rem divinam dicit se velle discedere neque postea
revertitur. credo
Platonem vix putasse satis consonum fore si hominem id aetatis in tam longo
sermone diutius retinuisset. multo ego magis hoc mihi cavendum putavi in
Scaevola, qui et aetate et valetudine erat ea qua eum esse meministi et
iis honoribus ut vix satis decorum videretur eum pluris dies esse in Crassi
Tusculano. et erat primi libri sermo non alienus a
Scaevolae studiis, reliqui libri τεχνολογίαν habent, ut scis. huic ioculatorem senem illum, ut
noras, interesse sane nolui.
de re Piliae quod scribis erit mihi curae. etenim est
luculenta res Aureliani, ut scribis, indiciis. et in eo me etiam
Tulliae meae venditabo. Vestorio non desum.
gratum enim tibi id esse intellego et ut ille intellegat curo.
sed scis qui? cum habeat duo facilis nihil difficilius.
nunc ad ea quae quaeris de C.
Catone. lege
Iunia et Licinia scis absolutum; Fufia ego tibi
nuntio absolutum iri neque patronis suis tam libentibus quam accusatoribus.
is tamen et mecum et cum Milone in gratiam rediit.
Drusus reus est factus a Lucretio. iudicibus
reiciendis dies est dictus a. d. v Non. Quint.
de
Procilio rumores non boni, sed iudicia nosti. Hirrus cum
Domitio in gratia est. senatus consultum quod hi consules de
provinciis fecerunt quicumque posthac — non mihi videtur
esse valiturum.
de
Messalla quod quaeris, quid scribam nescio. numquam ego vidi tam
paris candidatos. Messallae copias nosti. Scaurum
Triarius reum fecit. si quaeris, nulla est magno opere commota
συμπάθεια, sed tamen habet aedilitas eius memoriam
non ingratam et est pondus apud rusticos in patris memoria. reliqui duo
plebeii sic exaequantur ut Domitius valeat amicis adiuvetur tamen non nihil gratissimo munere, Memmius
Caesaris commendetur militibus, Pompei
Gallia nitatur. quibus si non valuerit, putant fore aliquem qui
comitia in adventum Caesaris detrudat, Catone praesertim
absoluto.
Paccianae epistulae respondi. nunc te obiurgari patere, si iure.
scribis enim in ea epistula quam C. Decimius mihi
reddidit Buthroto datam in Asiam tibi eundum esse te
arbitrari. mihi me hercule nihil videbatur esse in quo tantulum interesset
utrum per procuratores ageres an per te ipsum, ut a tuis totiens et tam longe abesses.
sed haec mallem integra re tecum egissem, profecto enim aliquid egissem.
nunc reprimam susceptam obiurgationem. utinam valeat ad celeritatem reditus
tui!
ego ad te propterea minus saepe scribo
quod certum non habeo ubi sis aut ubi futurus sis; huic tamen nescio cui, quod videbatur
isti te visurus esse, putavi dandas esse litteras. tu
quoniam iturum te in Asiam esse putas, ad quae tempora te exspectemus
facias me certiorem velim et de Eutychide quid egeris.