Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
19
Scr. Romae ex. m. Nov. a. 700 (54).
CICERO ATTICO salutem
o exspectatas mihi tuas litteras! o gratum adventum! o constantiam promissi et fidem
miram! o navigationem amandam! quam me hercule ego valde timebam recordans superioris
tuae transmissionis δέρρεισ. sed nisi fallor
citius te quam scribis videbo. credo enim te putasse tuas mulieres in
Apulia esse. quod cum secus erit, quid te Apulia
moretur? num
Vestorio dandi sunt dies et ille Latinus
ἀττικισμὸσ ex intervallo regustandus? quin
tu huc advolas et invisis illius nostrae rei publicae †Germane
putavi de nummis† ante comitia tributim uno loco divisis palam, inde
absolutum Gabinium dictaturam †fruere iustitio et omnium rerum
licentia†.
perspice aequitatem animi mei et †ludum et contemptionem
Seleucianae provinciae† et me hercule cum Caesare suavissimam
coniunctionem (haec enim me una ex hoc naufragio tabula delectat); qui quidem
Quintum meum tuumque, di boni! quem ad modum tractat honore, dignitate,
gratia! non secus ac si ego essem imperator. hiberna legionis eligendi
optio delata commodum, ut ad me Quintus scribit. hunc tu non
ames? quem igitur istorum?
sed heus tu!
scripseramne tibi me esse legatum Pompeio et extra urbem quidem fore ex
Idibus Ianuariis? visum est hoc mihi ad multa quadrare.
sed quid plura? coram opinor reliqua, ut tu tamen aliquid
exspectes. Dionysio plurimam salutem; cui quidem ego non modo servavi sed
etiam aedificavi locum. quid quaeris? ad summam laetitiam meam quam ex tuo
reditu capio magnus illius adventus cumulus accedet. quo die ad me venies,
tu, si me amas, apud me cum tuis maneas.