Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. in Antiati m. Apr. aut Mai. a. 698
(56).
CICERO ATTICO salutem
perbelle feceris si ad nos veneris. offendes designationem
Tyrannionis mirificam in librorum meorum bibliotheca, quorum reliquiae
multo meliores sunt quam putaram. et velim mihi mittas de tuis librariolis
duos aliquos quibus Tyrannio utatur glutinatoribus, ad cetera administris,
iisque imperes ut sumant membranulam ex qua indices fiant, quos vos Graeci,
ut opinor, σιλλύβουσ appellatis.
sed haec, si tibi erit commodum. ipse vero utique fac venias, si
potes in his locis adhaerescere et Piliam adducere. ita enim et
aequum est et cupit Tullia. medius fidius ne tu emisti λόχον praeclarum. gladiatores audio pugnare
mirifice. si locare voluisses, duobus his muneribus liber esses.
sed haec posterius. tu fac venias et de librariis, si me amas,
agas diligenter.